1 visio
Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham
Ahaz Ezechiae regum Iuda
2 audite caeli et auribus percipe terra
quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt
me
3 cognovit bos possessorem suum et asinus
praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit
4 vae genti peccatrici populo gravi
iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum
blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum
5 super quo percutiam vos ultra addentes
praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens
6 a planta pedis usque ad verticem non est
in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata
medicamine neque fota oleo
7 terra vestra deserta civitates vestrae succensae
igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in
vastitate hostili
8 et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea
et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur
9 nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen
quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus
10 audite verbum Domini principes Sodomorum
percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae
11 quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit
Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum
et agnorum et hircorum nolui
12 cum veneritis ante conspectum meum quis
quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis
13 ne adferatis ultra sacrificium frustra
incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non
feram iniqui sunt coetus vestri
14 kalendas vestras et sollemnitates vestras
odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens
15 et cum extenderitis manus vestras avertam
oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae
sanguine plenae sunt
16 lavamini mundi estote auferte malum
cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse
17 discite benefacere quaerite iudicium
subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam
18 et venite et arguite me dicit Dominus si
fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra
quasi vermiculus velut lana erunt
19 si volueritis et audieritis bona terrae
comedetis
20 quod si nolueritis et me provocaveritis
ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est
21 quomodo facta est meretrix civitas
fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae
22 argentum tuum versum est in scoriam vinum
tuum mixtum est aqua
23 principes tui infideles socii furum omnes
diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae
non ingreditur ad eos
24 propter hoc ait Dominus exercituum Fortis
Israhel heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis
25 et convertam manum meam ad te et excoquam
ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum
26 et restituam iudices tuos ut fuerunt
prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti
urbs fidelis
27 Sion in iudicio redimetur et reducent eam
in iustitia
28 et conteret scelestos et peccatores simul
et qui dereliquerunt Dominum consumentur
29 confundentur enim ab idolis quibus
sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis
30 cum fueritis velut quercus defluentibus
foliis et velut hortus absque aqua
31 et erit fortitudo vestra ut favilla
stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non
erit qui extinguat
|