1 cantabo dilecto meo canticum patruelis
mei vineae suae vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei
2 et sepivit eam et lapides elegit ex illa
et plantavit eam electam et aedificavit turrem in medio eius et torcular
extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas
3 nunc ergo habitator Hierusalem et vir
Iuda iudicate inter me et inter vineam meam
4 quid est quod debui ultra facere vineae
meae et non feci ei an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas
5 et nunc ostendam vobis quid ego faciam
vineae meae auferam sepem eius et erit in direptionem diruam maceriam eius et
erit in conculcationem
6 et ponam eam desertam non putabitur et
non fodietur et ascendent vepres et spinae et nubibus mandabo ne pluant super
eam imbrem
7 vinea enim Domini exercituum domus
Israhel et vir Iuda germen delectabile eius et expectavi ut faceret iudicium et
ecce iniquitas et iustitiam et ecce clamor
8 vae qui coniungitis domum ad domum et
agrum agro copulatis usque ad terminum loci numquid habitabitis soli vos in
medio terrae
9 in auribus meis sunt haec Domini
exercituum nisi domus multae desertae fuerint grandes et pulchrae absque
habitatore
10 decem enim iuga vinearum facient
lagunculam unam et triginta modii sementis facient modios tres
11 vae qui consurgitis mane ad ebrietatem
sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis
12 cithara et lyra et tympanum et tibia et
vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius
consideratis
13 propterea captivus ductus est populus
meus quia non habuit scientiam et nobiles eius interierunt fame et multitudo
eius siti exaruit
14 propterea dilatavit infernus animam suam
et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes eius et populus
eius et sublimes gloriosique eius ad eum
15 et incurvabitur homo et humiliabitur vir
et oculi sublimium deprimentur
16 et exaltabitur Dominus exercituum in
iudicio et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia
17 et pascentur agni iuxta ordinem suum et deserta
in ubertatem versa advenae comedent
18 vae qui trahitis iniquitatem in funiculis
vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum
19 qui dicitis festinet et cito veniat opus eius ut
videamus et adpropiet et veniat consilium Sancti Israhel et sciemus illud
20 vae qui dicitis malum bonum et bonum malum
ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in
amarum
21 vae qui sapientes estis in oculis vestris
et coram vobismet ipsis prudentes
22 vae qui potentes estis ad bibendum vinum
et viri fortes ad miscendam ebrietatem
23 qui iustificatis impium pro muneribus et
iustitiam iusti aufertis ab eo
24 propter hoc sicut devorat stipulam lingua
ignis et calor flammae exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen
eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium
Sancti Israhel blasphemaverunt
25 ideo iratus est furor Domini in populo
suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes
et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his
non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
26 et levabit signum nationibus procul et
sibilabit ad eum de finibus terrae et ecce festinus velociter veniet
27 non est deficiens neque laborans in eo
non dormitabit neque dormiet neque solvetur cingulum renum eius nec rumpetur
corrigia calciamenti eius
28 sagittae eius acutae et omnes arcus eius
extenti ungulae equorum eius ut silex et rotae eius quasi impetus tempestatis
29 rugitus eius ut leonis rugiet ut catuli
leonum et frendet et tenebit praedam et amplexabitur et non erit qui eruat
30 et sonabit super eum in die illa sicut
sonitus maris aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis et lux
obtenebrata est in caligine eius
|