1 et factum est in diebus Ahaz filii Ioatham
filii Oziae regis Iuda ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex
Israhel in Hierusalem ad proeliandum contra eam et non potuerunt debellare eam
2 et nuntiaverunt domui David dicentes
requievit Syria super Ephraim et commotum est cor eius et cor populi eius sicut
moventur ligna silvarum a facie venti
3 et dixit Dominus ad Isaiam egredere in
occursum Ahaz tu et qui derelictus est Iasub filius tuus ad extremum
aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis
4 et dices ad eum vide ut sileas noli
timere et cor tuum ne formidet a duobus caudis titionum fumigantium istorum in
ira furoris Rasin et Syriae et filii Romeliae
5 eo quod consilium inierit contra te Syria
malum Ephraim et filius Romeliae dicentes
6 ascendamus ad Iudam et suscitemus eum et
avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel
7 haec dicit Dominus Deus non stabit et non
erit istud
8 sed caput Syriae Damascus et caput
Damasci Rasin et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse
populus
9 et caput Ephraim Samaria et caput
Samariae filius Romeliae si non credideritis non permanebitis
10 et adiecit Dominus loqui ad Ahaz dicens
11 pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum
inferni sive in excelsum supra
12 et dixit Ahaz non petam et non temptabo
Dominum
13 et dixit audite ergo domus David numquid
parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo
14 propter hoc dabit Dominus ipse vobis
signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel
15 butyrum et mel comedet ut sciat reprobare
malum et eligere bonum
16 quia antequam sciat puer reprobare malum
et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum
suorum
17 adducet Dominus super te et super populum
tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis
Ephraim a Iuda cum rege Assyriorum
18 et erit in die illa sibilabit Dominus
muscae quae est in extremo fluminum Aegypti et api quae est in terra Assur
19 et venient et requiescent omnes in
torrentibus vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in
universis foraminibus
20 in die illa radet Dominus in novacula
conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum
et barbam universam
21 et erit in die illa nutriet homo vaccam boum
et duas oves
22 et prae ubertate lactis comedet butyrum
butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae
23 et erit in die illa omnis locus ubi
fuerint mille vites mille argenteis et in spinas et in vepres erunt
24 cum sagittis et arcu ingredientur illuc
vepres enim et spinae erunt in universa terra
25 et omnes montes qui in sarculo sarientur
non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in
conculcationem pecoris
|