1 et dixit Dominus ad me sume tibi librum
grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare
2 et adhibui mihi testes fideles Uriam
sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae
3 et accessi ad prophetissam et concepit et
peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere
Festina praedari
4 quia antequam sciat puer vocare patrem
suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum
5 et adiecit Dominus loqui ad me adhuc
dicens
6 pro eo quod abiecit populus iste aquas
Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae
7 propter hoc ecce Dominus adducet super
eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et
ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius
8 et ibit per Iudam inundans et transiens
usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae
tuae o Emmanuhel
9 congregamini populi et vincimini et
audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et
vincimini
10 inite consilium et dissipabitur loquimini
verbum et non fiet quia nobiscum Deus
11 haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu
erudivit me ne irem in via populi huius dicens
12 non dicatis coniuratio omnia enim quae
loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis
13 Dominum exercituum ipsum sanctificate
ipse pavor vester et ipse terror vester
14 et erit vobis in sanctificationem in
lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in
laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem
15 et offendent ex eis plurimi et cadent et
conterentur et inretientur et capientur
16 liga testimonium signa legem in discipulis meis
17 et expectabo Dominum qui abscondit faciem
suam a domo Iacob et praestolabor eum
18 ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus
in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte
Sion
19 et cum dixerint ad vos quaerite a
pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non
populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis
20 ad legem magis et ad testimonium quod si
non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux
21 et transibit per eam corruet et esuriet
et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum
22 et ad terram intuebitur et ecce
tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit
avolare de angustia sua
|