1 et egredietur virga de radice Iesse et
flos de radice eius ascendet
2 et requiescet super eum spiritus Domini
spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus
scientiae et pietatis
3 et replebit eum spiritus timoris Domini
non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet
4 sed iudicabit in iustitia pauperes et
arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et
spiritu labiorum suorum interficiet impium
5 et erit iustitia cingulum lumborum eius
et fides cinctorium renis eius
6 habitabit lupus cum agno et pardus cum
hedo accubabit vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit
eos
7 vitulus et ursus pascentur simul
requiescent catuli eorum et leo quasi bos comedet paleas
8 et delectabitur infans ab ubere super
foramine aspidis et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet
9 non nocebunt et non occident in universo monte
sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquae maris operientes
10 in die illa radix Iesse qui stat in signum
populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum
11 et erit in die illa adiciet Dominus secundo manum
suam ad possidendum residuum populi sui quod relinquetur ab Assyriis et ab
Aegypto et a Fetros et ab Aethiopia et ab Aelam et a Sennaar et ab Emath et ab
insulis maris
12 et levabit signum in nationes et
congregabit profugos Israhel et dispersos Iuda colliget a quattuor plagis
terrae
13 et auferetur zelus Ephraim et hostes Iuda
peribunt Ephraim non aemulabitur Iudam et Iudas non pugnabit contra Ephraim
14 et volabunt in umeros Philisthim per mare
simul praedabuntur filios orientis Idumea et Moab praeceptum manus eorum et
filii Ammon oboedientes erunt
15 et desolabit Dominus linguam maris
Aegypti et levabit manum suam super Flumen in fortitudine spiritus sui et
percutiet eum in septem rivis ita ut transeant per eum calciati
16 et erit via residuo populo meo qui
relinquetur ab Assyriis sicut fuit Israhel in die qua ascendit de terra Aegypti
|