1 prope
est ut veniat tempus eius et dies eius non elongabuntur miserebitur enim
Dominus Iacob et eliget adhuc de Israhel et requiescere eos faciet super humum
suam adiungetur advena ad eos et adherebit domui Iacob
2 et tenebunt eos populi et adducent eos in
locum suum et possidebit eos domus Israhel super terram Domini in servos et
ancillas et erunt capientes eos qui se ceperant et subicient exactores suos
3 et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus
a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura qua ante servisti
4 sumes parabolam istam contra regem Babylonis et
dices quomodo cessavit exactor quievit tributum
5 contrivit Dominus baculum impiorum virgam
dominantium
6 caedentem populos in indignatione plaga insanabili
subicientem in furore gentes persequentem crudeliter
7 conquievit et siluit omnis terra gavisa
est et exultavit
8 abietes quoque laetatae sunt super te et
cedri Libani ex quo dormisti non ascendit qui succidat nos
9 infernus subter conturbatus est in
occursum adventus tui suscitavit tibi gigantas omnes principes terrae
surrexerunt de soliis suis omnes principes nationum
10 universi respondebunt et dicent tibi et
tu vulneratus es sicut nos nostri similis effectus es
11 detracta est ad inferos superbia tua
concidit cadaver tuum subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt
vermes
12 quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane
oriebaris corruisti in terram qui vulnerabas gentes
13 qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam
super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus
aquilonis
14 ascendam super altitudinem nubium ero similis
Altissimo
15 verumtamen ad infernum detraheris in profundum
laci
16 qui te viderint ad te inclinabuntur teque
prospicient numquid iste est vir qui conturbavit terram qui concussit regna
17 qui posuit orbem desertum et urbes eius
destruxit vinctis eius non aperuit carcerem
18 omnes reges gentium universi dormierunt
in gloria vir in domo sua
19 tu autem proiectus es de sepulchro tuo
quasi stirps inutilis pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et
descenderunt ad fundamenta laci quasi cadaver putridum
20 non habebis consortium neque cum eis in sepultura
tu enim terram disperdisti tu populum occidisti non vocabitur in aeternum semen
pessimorum
21 praeparate filios eius occisioni in iniquitate
patrum eorum non consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt faciem
orbis civitatum
22 et consurgam super eos dicit Dominus
exercituum et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem ait
Dominus
23 et ponam eam in possessionem ericii et in
paludes aquarum et scopabo eam in scopa terens dicit Dominus exercituum
24 iuravit Dominus exercituum dicens si non ut
putavi ita erit et quomodo mente tractavi
25 sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et
in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis iugum eius et onus illius ab
umero eorum tolletur
26 hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et
haec est manus extenta super universas gentes
27 Dominus enim exercituum decrevit et quis
poterit infirmare et manus eius extenta et quis avertet eam
28 in anno quo mortuus est rex Ahaz factum
est onus istud
29 ne laeteris Philisthea omnis tu quoniam
comminuta est virga percussoris tui de radice enim colubri egredietur regulus
et semen eius absorbens volucrem
30 et pascentur primogeniti pauperum et
pauperes fiducialiter requiescent et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias
tuas interficiam
31 ulula porta clama civitas prostrata est
Philisthea omnis ab aquilone enim fumus venit et non est qui effugiat agmen
eius
32 et quid respondebitur nuntiis gentis quia
Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt pauperes populi eius
|