1 visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat
et implevit quae locutus est
2 concepitque et peperit filium in senectute sua
tempore quo praedixerat ei Deus
3 vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei
Sarra Isaac
4 et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei
Deus
5 cum centum esset annorum hac quippe aetate patris
natus est Isaac
6 dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque
audierit conridebit mihi
7 rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod
Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni
8 crevit igitur puer et ablactatus est fecitque
Abraham grande convivium in die ablactationis eius
9 cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae
ludentem dixit ad Abraham
10 eice ancillam hanc et filium eius non enim erit
heres filius ancillae cum filio meo Isaac
11 dure accepit hoc Abraham pro filio suo
12 cui dixit Deus non tibi videatur asperum super
puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia
in Isaac vocabitur tibi semen
13 sed et filium ancillae faciam in gentem magnam
quia semen tuum est
14 surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et
utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum
abisset errabat in solitudine Bersabee
15 cumque consumpta esset aqua in utre abiecit
puerum subter unam arborum quae ibi erant
16 et abiit seditque e regione procul quantum potest
arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit
vocem suam et flevit
17 exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque
angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim
Deus vocem pueri de loco in quo est
18 surge tolle puerum et tene manum illius quia in
gentem magnam faciam eum
19 aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum
aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere
20 et fuit cum eo qui crevit et moratus est
in solitudine et factus est iuvenis sagittarius
21 habitavitque in deserto Pharan et accepit
illi mater sua uxorem de terra Aegypti
22 eodem tempore dixit Abimelech et Fichol
princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis
23 iura ergo per Dominum ne noceas mihi et
posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi
et terrae in qua versatus es advena
24 dixitque Abraham ego iurabo
25 et increpavit Abimelech propter puteum
aquae quem vi abstulerant servi illius
26 respondit Abimelech nescivi quis fecerit
hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
27 tulit itaque Abraham oves et boves et
dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus
28 et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
29 cui dixit Abimelech quid sibi volunt
septem agnae istae quas stare fecisti seorsum
30 at ille septem inquit agnas
accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
31 idcirco vocatus est locus ille
Bersabee quia ibi uterque iuraverunt
32 et inierunt foedus pro puteo
Iuramenti
33 surrexit autem Abimelech et Fichol
princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero
plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
34 et fuit colonus terrae Philisthinorum
diebus multis
|