1 ecce
Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget
habitatores eius
2 et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus
sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit
sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet
3 dissipatione dissipabitur terra et
direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc
4 luxit et defluxit terra et infirmata est
defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae
5 et terra interfecta est ab habitatoribus
suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus
sempiternum
6 propter hoc maledictio vorabit terram et
peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur
homines pauci
7 luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt
omnes qui laetabantur corde
8 cessavit gaudium tympanorum quievit
sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae
9 cum cantico non bibent vinum amara erit potio
bibentibus illam
10 adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis
domus nullo introeunte
11 clamor erit super vino in plateis deserta est
omnis laetitia translatum est gaudium terrae
12 relicta est in urbe solitudo et calamitas
opprimet portas
13 quia haec erunt in medio terrae in medio
populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et
racemi cum fuerit finita vindemia
14 hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum
glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari
15 propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in
insulis maris nomen Domini Dei Israhel
16 a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti
et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes
praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt
17 formido et fovea et laqueus super te qui
habitator es terrae
18 et erit qui fugerit a voce formidinis
cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae
de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae
19 confractione confringetur terra contritione
conteretur terra commotione commovebitur terra
20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius et
auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et
corruet et non adiciet ut resurgat
21 et erit in die illa visitabit Dominus super
militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram
22 et congregabuntur in congregationem unius fascis
in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur
23 et erubescet luna et confundetur sol cum
regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu
senum suorum fuerit glorificatus
|