1 in die illa cantabitur canticum istud in terra
Iuda urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale
2 aperite portas et ingrediatur gens iusta
custodiens veritatem
3 vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te
speravimus
4 sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino
Deo forti in perpetuum
5 quia incurvabit habitantes in excelso civitatem
sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad
pulverem
6
conculcabit eam pes pedes pauperis gressus egenorum
7 semita iusti recta est rectus callis iusti ad
ambulandum
8 et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus
te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae
9 anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu
meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra
iustitiam discent habitatores orbis
10 misereamur impio et non discet iustitiam in terra
sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini
11 Domine exaltetur manus tua et non videant videant
et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret
12 Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra
operatus es nobis
13 Domine Deus noster possederunt nos domini
absque te tantum in te recordemur nominis tui
14 morientes non vivant gigantes non
resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam
eorum
15 indulsisti genti Domine indulsisti genti
numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae
16 Domine in angustia requisierunt te in
tribulatione murmuris doctrina tua eis
17 sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad
partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine
18 concepimus et quasi parturivimus et peperimus
spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae
19 vivent mortui tui interfecti mei resurgent
expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et
terram gigantum detrahes in ruinam
20 vade populus meus intra in cubicula tua claude
ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio
21 ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut
visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra sanguinem
suum et non operiet ultra interfectos suos
|