1 vae Arihel Arihel civitas quam
circumdedit David additus est annus ad annum sollemnitates evolutae sunt
2 et circumvallabo Arihel et erit tristis
et maerens et erit mihi quasi Arihel
3 et circumdabo quasi spheram in circuitu
tuo et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam
4 humiliaberis de terra loqueris et de humo
audietur eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo
eloquium tuum mussitabit
5 et erit sicut pulvis tenuis multitudo
ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te
praevaluerunt
6 eritque repente confestim a Domino
exercituum visitabitur in tonitru et commotione terrae et voce magna turbinis
et tempestatis et flammae ignis devorantis
7 et erit sicut somnium visionis nocturnae
multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra Arihel et omnes qui
militaverunt et obsederunt et praevaluerunt adversus eam
8 et sicuti somniat esuriens et comedit cum
autem fuerit expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et
postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic
erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion
9 obstupescite et admiramini fluctuate et
vacillate inebriamini et non a vino movemini et non ebrietate
10 quoniam miscuit vobis Dominus spiritum
soporis claudet oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident
visiones operiet
11 et erit vobis visio omnium sicut verba
libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et
respondebit non possum signatus est enim
12 et dabitur liber nescienti litteras
diceturque ei lege et respondebit nescio litteras
13 et dixit Dominus eo quod adpropinquat
populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me
et timuerunt me mandato hominum et doctrinis
14 ideo ecce ego addam ut admirationem
faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a
sapientibus eius et intellectus prudentium eius abscondetur
15 vae qui profundi estis corde ut a Domino
abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et
quis novit nos
16 perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra
figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat
fictori suo non intellegis
17 nonne adhuc in modico et in brevi convertetur
Libanus in Chermel et Chermel in saltum reputabitur
18 et audient in die illa surdi verba libri et de
tenebris et caligine oculi caecorum videbunt
19 et addent mites in Domino laetitiam et pauperes
homines in Sancto Israhel exultabunt
20 quoniam defecit qui praevalebat consummatus est
inlusor et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem
21 qui peccare faciebant homines in verbo et
arguentem in porta subplantabant et declinaverunt frustra a iusto
22 propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob qui
redemit Abraham non modo confundetur Iacob nec modo vultus eius erubescet
23 sed cum viderit filios suos opera manuum mearum
in medio sui sanctificantes nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum
Israhel praedicabunt
24 et scient errantes spiritu intellectum et
mussitatores discent legem
|