1 vae
qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam
super quadrigis quia multae sunt et super equitibus quia praevalidi nimis et
non sunt confisi super Sanctum Israhel et Dominum non requisierunt
2 ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non
abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium
iniquitatem
3 Aegyptus homo et non deus et equi eorum
caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et
cadet cui praestatur auxilium simulque omnes consumentur
4 quia haec dicit Dominus ad me quomodo si
rugiat leo et catulus leonis super praedam suam cum occurrerit ei multitudo
pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic
descendet Dominus exercituum ut proelietur super montem Sion et super collem
eius
5 sicut aves volantes sic proteget Dominus
exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans
6 convertimini sicut in profundum recesseratis filii
Israhel
7 in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et
idola auri sui quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum
8 et cadet Assur in gladio non viri et
gladius non hominis vorabit eum et fugiet non a facie gladii et iuvenes eius
vectigales erunt
9 et fortitudo eius a terrore transibit et
pavebunt fugientes principes eius dixit Dominus cuius ignis est in Sion et
caminus eius in Hierusalem
|