1 vae qui praedaris nonne et ipse
praedaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris
depraedationem depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris
2 Domine miserere nostri te expectavimus esto
brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis
3 a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua
dispersae sunt gentes
4 et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur
brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo
5 magnificatus est Dominus quoniam
habitavit in excelso implevit Sion iudicio et iustitia
6 et erit fides in temporibus tuis divitiae
salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius
7 ecce videntes clamabunt foris angeli
pacis amare flebunt
8 dissipatae sunt viae cessavit transiens
per semitam irritum factum est pactum proiecit civitates non reputavit homines
9 luxit et elanguit terra confusus est
Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan
et Carmelus
10 nunc consurgam dicit Dominus nunc
exaltabor nunc sublevabor
11 concipietis ardorem parietis stipulam
spiritus vester ut ignis vorabit vos
12 et erunt populi quasi de incendio cinis
spinae congregatae igni conburentur
13 audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite
vicini fortitudinem meam
14 conterriti sunt in Sion peccatores possedit
tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis
habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis
15 qui ambulat in iustitiis et loquitur
veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni
munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne
videat malum
16 iste in excelsis habitabit munimenta
saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt
17 regem in decore suo videbunt oculi eius
cernent terram de longe
18 cor tuum meditabitur timorem ubi est
litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum
19 populum inpudentem non videbis populum alti
sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla
est sapientia
20 respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae
oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod
nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes
funiculi eius non rumpentur
21 quia solummodo ibi magnificus Dominus noster
locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum
neque trieris magna transgredietur eum
22 Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster
Dominus rex noster ipse salvabit nos
23 laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic
erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia praedarum
multarum claudi diripient rapinam
24 nec dicet vicinus elangui populus qui
habitat in ea auferetur ab eo iniquitas
|