1 et factum est cum audisset rex Ezechias
scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini
2 et misit Eliachim qui erat super domum et
Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos
prophetam
3 et dixerunt ad eum haec dicit Ezechias
dies tribulationis et correptionis et blasphemiae dies haec quia venerunt filii
usque ad partum et virtus non est parienti
4 si quo modo audiat Dominus Deus tuus
verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum
viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo
orationem pro reliquiis quae reppertae sunt
5 et venerunt servi regis Ezechiae ad
Isaiam
6 et dixit ad eos Isaias haec dicetis
domino vestro haec dicit Dominus ne timeas a facie verborum quae audisti quibus
blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me
7 ecce ego dabo ei spiritum et audiet
nuntium et revertetur ad terram suam et corruere eum faciam gladio in terra sua
8 reversus est autem Rabsaces et invenit
regem Assyriorum proeliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset
de Lachis
9 et audivit de Tharaca rege Aethiopiae
dicentes egressus est ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad
Ezechiam dicens
10 haec dicetis Ezechiae regi Iudae
loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur
Hierusalem in manu regis Assyriorum
11 ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges
Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari
12 numquid eruerunt eos dii gentium quos
subverterunt patres mei Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in
Thalassar
13 ubi est rex Emath et rex Arfad et rex
urbis Seffarvaim Anahe et Ava
14 et tulit Ezechias libros de manu
nuntiorum et legit eos et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias
coram Domino
15 et oravit Ezechias ad Dominum dicens
16 Domine exercituum Deus Israhel qui sedes
super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terrae tu fecisti caelum et
terram
17 inclina Domine aurem tuam et audi aperi
Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad
blasphemandum Deum viventem
18 vere enim Domine desertas fecerunt reges
Assyriorum terras et regiones earum
19 et dederunt deos earum igni non enim
erant dii sed opera manuum hominum lignum et lapis et comminuerunt eos
20 et nunc Domine Deus noster salva nos de
manu eius et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus
21 et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam
dicens haec dicit Dominus Deus Israhel pro quibus rogasti me de Sennacherib
rege Assyriorum
22 hoc est verbum quod locutus est Dominus
super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia
Hierusalem
23 cui exprobrasti et quem blasphemasti et
super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum ad Sanctum
Israhel
24 in manu servorum tuorum exprobrasti
Domino et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem
montium iuga Libani et succidam excelsa cedrorum eius electas abietes illius et
introibo altitudinem summitatis eius saltum Carmeli eius
25 ego fodi et bibi aquam et exsiccavi
vestigio pedis mei omnes rivos aggerum
26 numquid non audisti quae olim fecerim ei ex
diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in
eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum
27 habitatores earum breviata manu
contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut faenum agri et gramen pascuae et
herba tectorum quae exaruit antequam maturesceret
28 habitationem tuam et egressum tuum et
introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me
29 cum fureres adversum me superbia tua
ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis
tuis et reducam te in viam per quam venisti
30 tibi autem hoc erit signum comede hoc
anno quae sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem
tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum
31 et mittet id quod salvatum fuerit de domo
Iuda et quod reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum
32 quia de Hierusalem exibunt reliquiae et
salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud
33 propterea haec dicit Dominus de rege
Assyriorum non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non
occupabit eam clypeus et non mittet in circuitu eius aggerem
34 in via qua venit per eam revertetur et civitatem
hanc non ingredietur dicit Dominus
35 et protegam civitatem istam ut salvem eam propter
me et propter David servum meum
36 egressus est autem angelus Domini et percussit in
castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce
omnes cadavera mortuorum
37 et egressus est et abiit et reversus est
Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve
38 et factum est cum adoraret in templo
Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio
fugeruntque in terram Ararat et regnavit Asoraddon filius eius pro eo
|