1 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque
ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec
dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives
2 et convertit Ezechias faciem suam ad
parietem et oravit ad Dominum
3 et dixit obsecro Domine memento quaeso
quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est
in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno
4 et factum est verbum Domini ad Isaiam
dicens
5 vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus
Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam
super dies tuos quindecim annos
6 et de manu regis Assyriorum eruam te et
civitatem istam et protegam eam
7 hoc autem tibi erit signum a Domino quia
faciet Dominus verbum hoc quod locutus est
8 ecce ego reverti faciam umbram linearum
per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et
reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat
9 scriptura Ezechiae regis Iuda cum
aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua
10 ego dixi in dimidio dierum meorum vadam
ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum
11 dixi non videbo Dominum Dominum in terra
viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit
12 generatio mea ablata est et convoluta est a me
quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc
ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me
13 sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit
omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me
14 sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut
columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior
sponde pro me
15 quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse
fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae
16 Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus
mei corripies me et vivificabis me
17 ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem
eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata
mea
18 quia non infernus confitebitur tibi neque
mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam
19 vivens vivens ipse confitebitur tibi
sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam
20 Domine salvum me fac et psalmos nostros
cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini
21 et iussit Isaias ut tollerent massam de
ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur
22 et dixit Ezechias quod erit signum quia
ascendam in domo Domini
|