1 in tempore illo misit Marodach Baladan
filius Baladan rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam audierat enim quod
aegrotasset et convaluisset
2 laetatus est autem super eis Ezechias et
ostendit eis cellam aromatum et argenti et auri et odoramentorum et unguenti
optimi et omnes apothecas supellectilis suae et universa quae inventa sunt in
thesauris eius non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et
in omni potestate sua
3 introiit autem Isaias propheta ad regem
Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit
Ezechias de terra longinqua venerunt ad me de Babylone
4 et dixit quid viderunt in domo tua et
dixit Ezechias omnia quae in domo mea sunt viderunt non fuit res quam non
ostenderim eis in thesauris meis
5 et dixit Isaias ad Ezechiam audi verbum
Domini exercituum
6 ecce dies venient et auferentur omnia quae
in domo tua sunt et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in
Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus
7 et de filiis tuis qui exibunt de te quos
genueris tollent et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis
8 et dixit Ezechias ad Isaiam bonum verbum
Domini quod locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis
|