1 taceant ad me insulae et gentes mutent
fortitudinem accedant et tunc loquantur simul ad iudicium propinquemus
2 quis suscitavit ab oriente iustum vocavit
eum ut sequeretur se dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit dabit
quasi pulverem gladio eius sicut stipulam vento raptam arcui eius
3 persequetur eos transibit in pace semita in
pedibus eius non apparebit
4 quis haec operatus est et fecit vocans
generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum
5 viderunt insulae et timuerunt extrema
terrae obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt
6 unusquisque proximo suo auxiliatur et fratri suo
dicit confortare
7 confortabit faber aerarius percutiens malleo eum
qui cudebat tunc temporis dicens glutino bonum est et confortavit eum in clavis
ut non moveatur
8 et tu Israhel serve meus Iacob quem elegi semen
Abraham amici mei
9 in quo adprehendi te ab extremis terrae et a
longinquis eius vocavi te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci
te
10 ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego
Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei
11 ecce confundentur et erubescent omnes qui
pugnant adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi
12 quaeres eos et non invenies viros
rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes
adversum te
13 quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum
tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te
14 noli timere vermis Iacob qui mortui estis
ex Israhel ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus
Israhel
15 ego posui te quasi plaustrum triturans novum
habens rostra serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem
pones
16 ventilabis eos et ventus tollet et turbo
disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis
17 egeni et pauperes quaerunt aquas et non
sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non
derelinquam eos
18 aperiam in supinis collibus flumina et in medio
camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos
aquarum
19 dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et
lignum olivae ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul
20 ut videant et sciant et recogitent et
intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israhel creavit
illud
21 prope facite iudicium vestrum dicit
Dominus adferte si quid forte habetis dixit Rex Iacob
22 accedant et nuntient nobis quaecumque
ventura sunt priora quae fuerint nuntiate et ponemus cor nostrum et sciemus
novissima eorum et quae ventura sunt indicate nobis
23 adnuntiate quae ventura sunt in futurum
et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et
loquamur et videamus simul
24 ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum
ex eo quod non est abominatio est qui elegit vos
25 suscitavi ab aquilone et venit ab ortu
solis vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum et velut plastes
conculcans humum
26 quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et
a principio ut dicamus iustus es non est neque adnuntians neque praedicens
neque audiens sermones vestros
27 primus ad Sion dicet ecce adsunt et
Hierusalem evangelistam dabo
28 et vidi et non erat neque ex istis
quisquam qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum
29 ecce omnes iniusti et vana opera eorum ventus et
inane simulacra eorum
|