1 ecce
servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi
spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet
2 non clamabit neque accipiet personam nec audietur
foris vox eius
3 calamum quassatum non conteret et linum fumigans
non extinguet in veritate educet iudicium
4 non erit tristis neque turbulentus donec ponat in
terra iudicium et legem eius insulae expectabunt
5 haec dicit Dominus Deus creans caelos et
extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est
super eam et spiritum calcantibus eam
6 ego Dominus vocavi te in iustitia et
adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium
7 ut aperires oculos caecorum et educeres
de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris
8 ego Dominus hoc est nomen meum gloriam
meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus
9 quae prima fuerant ecce venerunt nova
quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam
10 cantate Domino canticum novum laus eius
ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et
habitatores earum
11 sublevetur desertum et civitates eius in
domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt
12 ponent Domino gloriam et laudem eius in
insulis nuntiabunt
13 Dominus sicut fortis egredietur sicut vir
proeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos
confortabitur
14 tacui semper silui patiens fui sicut
pariens loquar dissipabo et absorbebo simul
15 desertos faciam montes et colles et omne
gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam
16 et ducam caecos in via quam nesciunt in
semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem
et prava in recta haec verba feci eis et non dereliqui eos
17 conversi sunt retrorsum confundantur confusione
qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri
18 surdi audite et caeci intuemini ad videndum
19 quis caecus nisi servus meus et surdus
nisi ad quem nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus
nisi servus Domini
20 qui vides multa nonne custodies qui
apertas habes aures nonne audies
21 et Dominus voluit ut sanctificaret eum et
magnificaret legem et extolleret
22 ipse autem populus direptus et vastatus
laqueus iuvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in
rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde
23 quis est in vobis qui audiat hoc adtendat
et auscultet futura
24 quis dedit in direptionem Iacob et
Israhel vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius
ambulare et non audierunt legem eius
25 et effudit super eum indignationem
furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et
succendit eum et non intellexit
|