1 haec dicit Dominus christo meo Cyro cuius
adprehendi dexteram ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam
et aperiam coram eo ianuas et portae non cludentur
2 ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo
portas aereas conteram et vectes ferreos confringam
3 et dabo tibi thesauros absconditos et arcana
secretorum ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israhel
4 propter servum meum Iacob et Israhel electum meum
et vocavi te in nomine tuo adsimilavi te et non cognovisti me
5 ego Dominus et non est amplius extra me
non est deus accinxi te et non cognovisti me
6 ut sciant hii qui ab ortu solis et qui ab
occidente quoniam absque me non est ego Dominus et non est alter
7 formans lucem et creans tenebras faciens
pacem et creans malum ego Dominus faciens omnia haec
8 rorate caeli desuper et nubes pluant
iustum aperiatur terra et germinet salvatorem et iustitia oriatur simul ego
Dominus creavi eum
9 vae qui contradicit fictori suo testa de
samiis terrae numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque
manibus est
10 vae qui dicit patri quid generas et
mulieri quid parturis
11 haec dicit Dominus Sanctus Israhel
plastes eius ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum
mearum mandastis mihi
12 ego feci terram et hominem super eam
creavi ego manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi
13 ego suscitavi eum ad iustitiam et omnes
vias eius dirigam ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet
non in pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum
14 haec dicit Dominus labor Aegypti et
negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt
post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur
tantum in te est Deus et non est absque te deus
15 vere tu es Deus absconditus Deus Israhel
salvator
16 confusi sunt et erubuerunt omnes simul
abierunt in confusione fabricatores errorum
17 Israhel salvatus est in Domino salute
aeterna non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi
18 quia haec dicit Dominus creans caelos
ipse Deus formans terram et faciens eam ipse plastes eius non in vanum creavit
eam ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius
19 non in abscondito locutus sum in loco terrae
tenebroso non dixi semini Iacob frustra quaerite me ego Dominus loquens
iustitiam adnuntians recta
20 congregamini et venite et accedite simul
qui salvati estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et
rogant deum non salvantem
21 adnuntiate et venite et consiliamini
simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud numquid non ego
Dominus et non est ultra Deus absque me Deus iustus et salvans non est praeter
me
22 convertimini ad me et salvi eritis omnes
fines terrae quia ego Deus et non est alius
23 in memet ipso iuravi egredietur de ore
meo iustitiae verbum et non revertetur quia mihi curvabunt omnia genu et
iurabit omnis lingua
24 ergo in Domino dicet meae sunt iustitiae
et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei
25 in Domino iustificabitur et laudabitur
omne semen Israhel
|