1 audite insulae et adtendite populi de longe
Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei
2 et posuit os meum quasi gladium acutum in
umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua
abscondit me
3 et dixit mihi servus meus es tu Israhel
quia in te gloriabor
4 et ego dixi in vacuum laboravi sine causa
et vane fortitudinem meam consumpsi ergo iudicium meum cum Domino et opus meum
cum Deo meo
5 et nunc dicit Dominus formans me ex utero
servum sibi ut reducam Iacob ad eum et Israhel non congregabitur et
glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea
6 et dixit parum est ut sis mihi servus ad
suscitandas tribus Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium
ut sis salus mea usque ad extremum terrae
7 haec dicit Dominus redemptor Israhel
Sanctus eius ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum
reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia
fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te
8 haec dicit Dominus in tempore placito
exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in
foedus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas
9 ut diceres his qui vincti sunt exite et
his qui in tenebris revelamini super vias pascentur et in omnibus planis pascua
eorum
10 non esurient neque sitient et non
percutiet eos aestus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum
portabit eos
11 et ponam omnes montes meos in viam et
semitae meae exaltabuntur
12 ecce isti de longe venient et ecce illi
ab aquilone et mari et isti de terra australi
13 laudate caeli et exulta terra iubilate
montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum
miserebitur
14 et dixit Sion dereliquit me Dominus et
Dominus oblitus est mei
15 numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut
non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non
obliviscar tui
16 ecce in manibus meis descripsi te muri tui coram
oculis meis semper
17 venerunt structores tui destruentes te et
dissipantes a te exibunt
18 leva in circuitu oculos tuos et vide
omnes isti congregati sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus
his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa
19 quia deserta tua et solitudines tuae et
terra ruinae tuae nunc angusta erunt prae habitatoribus et longe fugabuntur qui
absorbebant te
20 adhuc dicent in auribus tuis filii
sterilitatis tuae angustus mihi est locus fac spatium mihi ut habitem
21 et dices in corde tuo quis genuit mihi
istos ego sterilis et non pariens transmigrata et captiva et istos quis
enutrivit ego destituta et sola et isti ubi hic erant
22 haec dicit Dominus Deus ecce levo ad
gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in
ulnis et filias tuas super umeros portabunt
23 et erunt reges nutricii tui et reginae
nutrices tuae vultu in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum
lingent et scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui expectant eum
24 numquid tolletur a forte praeda aut quod captum
fuerit a robusto salvum esse poterit
25 quia haec dicit Dominus equidem et captivitas a
forte tolletur et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur eos vero qui
iudicaverunt te ego iudicabo et filios tuos ego salvabo
26 et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi
musto sanguine suo inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans
te et redemptor tuus Fortis Iacob
|