1 quis
credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est
2 et ascendet sicut virgultum coram eo et
sicut radix de terra sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et
non erat aspectus et desideravimus eum
3 despectum et novissimum virorum virum
dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus
unde nec reputavimus eum
4 vere languores nostros ipse tulit et
dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum
a Deo et humiliatum
5 ipse autem vulneratus est propter
iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis
nostrae super eum et livore eius sanati sumus
6 omnes nos quasi oves erravimus
unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium
nostrum
7 oblatus est quia ipse voluit et non
aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente
obmutescet et non aperiet os suum
8 de angustia et de iudicio sublatus est
generationem eius quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter
scelus populi mei percussit eum
9 et dabit impios pro sepultura et divitem
pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius
10 et Dominus voluit conterere eum in infirmitate
si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini
in manu eius dirigetur
11 pro eo quod laboravit anima eius videbit
et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et
iniquitates eorum ipse portabit
12 ideo dispertiam ei plurimos et fortium
dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis
reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit
|