1 haec dicit Dominus custodite iudicium et
facite iustitiam quia iuxta est salus mea ut veniat et iustitia mea ut
reveletur
2 beatus vir qui facit hoc et filius
hominis qui adprehendit istud custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens
manus suas ne faciat omne malum
3 et non dicat filius advenae qui adheret
Domino dicens separatione dividet me Dominus a populo suo et non dicat eunuchus
ecce ego lignum aridum
4 quia haec dicit Dominus eunuchis qui
custodierint sabbata mea et elegerint quae volui et tenuerint foedus meum
5 dabo eis in domo mea et in muris meis
locum et nomen melius a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non
peribit
6 et filios advenae qui adherent Domino ut
colant eum et diligant nomen eius ut sint ei in servos omnem custodientem
sabbatum ne polluat illud et tenentem foedus meum
7 adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo
eos in domo orationis meae holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi
super altari meo quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis
8 ait Dominus Deus qui congregat dispersos
Israhel adhuc congregabo ad eum congregatos eius
9 omnes bestiae agri venite ad devorandum universae
bestiae saltus
10 speculatores eius caeci omnes nescierunt
universi canes muti non valentes latrare videntes vana dormientes et amantes
somnia
11 et canes inpudentissimi nescierunt
saturitatem ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam omnes in viam suam
declinaverunt unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum
12 venite sumamus vinum et impleamur
ebrietate et erit sicut hodie sic et cras et multo amplius
|