1 quae postquam gesta sunt temptavit Deus
Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum
2 ait ei tolle filium tuum unigenitum quem
diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super
unum montium quem monstravero tibi
3 igitur Abraham de nocte consurgens
stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque
concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus
4 die autem tertio elevatis oculis vidit
locum procul
5 dixitque ad pueros suos expectate hic cum
asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad
vos
6 tulit quoque ligna holocausti et inposuit
super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque
duo pergerent simul
7 dixit Isaac patri suo pater mi at ille
respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
8 dixit Abraham Deus providebit sibi victimam
holocausti fili mi pergebant ergo pariter
9 veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in
quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac
filium suum posuit eum in altari super struem lignorum
10 extenditque manum et arripuit gladium ut
immolaret filium
11 et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens
Abraham Abraham qui respondit adsum
12 dixitque ei non extendas manum tuam super puerum
neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris
filio tuo unigenito propter me
13 levavit Abraham oculos viditque post tergum
arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro
filio
14 appellavitque nomen loci illius Dominus videt
unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit
15 vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de
caelo dicens
16 per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti
rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito
17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut
stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum
portas inimicorum suorum
18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae
quia oboedisti voci meae
19 reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque
Bersabee simul et habitavit ibi
20 his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod
Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo
21 Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel
patrem Syrorum
22 et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
23 ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos
genuit Melcha Nahor fratri Abraham
24 concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee
et Gaom et Thaas et Maacha
|