1 quis est iste qui venit de Edom tinctis
vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine
fortitudinis suae ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum
2 quare ergo rubrum est indumentum tuum et
vestimenta tua sicut calcantium in torculari
3 torcular calcavi solus et de gentibus non est vir
mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est
sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi
4 dies enim ultionis in corde meo annus redemptionis
meae venit
5 circumspexi et non erat auxiliator quaesivi et non
fuit qui adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa
auxiliata est mihi
6 et conculcavi populos in furore meo et inebriavi
eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum
7 miserationum Domini recordabor laudem Domini super
omnibus quae reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israhel
quae largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem
misericordiarum suarum
8 et dixit verumtamen populus meus est filii
non negantes et factus est eis salvator
9 in omni tribulatione eorum non est
tribulatus et angelus faciei eius salvavit eos in dilectione sua et in
indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus
saeculi
10 ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et
adflixerunt spiritum Sancti eius et conversus est eis in inimicum et ipse
debellavit eos
11 et recordatus est dierum saeculi Mosi
populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui
posuit in medio eius spiritum Sancti sui
12 qui eduxit ad dexteram Mosen brachio
maiestatis suae qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum
13 qui duxit eos per abyssos quasi equum in deserto
non inpingentem
14 quasi animal in campo descendens spiritus Domini
ductor eius fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae
15 adtende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo
et gloriae tuae ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo viscerum tuorum
et miserationum tuarum super me continuerunt se
16 tu enim pater noster et Abraham nescivit
nos et Israhel ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a saeculo
nomen tuum
17 quare errare nos fecisti Domine de viis
tuis indurasti cor nostrum ne timeremus te convertere propter servos tuos
tribus hereditatis tuae
18 quasi nihilum possederunt populum sanctum
tuum hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam
19 facti sumus quasi in principio cum non
dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos
|