1 utinam
disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent
2 sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni
ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur
3 cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti
et a facie tua montes defluxerunt
4 a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt
oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te
5 occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis
tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper
et salvabimur
6 et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus
menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et
iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos
7 non est qui invocet nomen tuum qui
consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu
iniquitatis nostrae
8 et nunc Domine pater noster es tu nos
vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos
9 ne irascaris Domine satis et ne ultra
memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos
10 civitas sancti tui facta est deserta Sion
deserta facta est Hierusalem desolata
11 domus sanctificationis nostrae et gloriae
nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia
desiderabilia nostra versa sunt in ruinas
12 numquid super his continebis te Domine
tacebis et adfliges nos vehementer
|