1 haec dicit Dominus caelum sedis mea et
terra scabillum pedum meorum quae ista domus quam aedificabitis mihi et quis
iste locus quietis meae
2 omnia haec manus mea fecit et facta sunt
universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et
contritum spiritu et trementem sermones meos
3 qui immolat bovem quasi qui interficiat
virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi
qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo
haec omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum
delectata est
4 unde et ego eligam inlusiones eorum et
quae timebant adducam eis quia vocavi et non erat qui responderet locutus sum et
non audierunt feceruntque malum in oculis meis et quae nolui elegerunt
5 audite verbum Domini qui tremetis ad
verbum eius dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen
meum glorificetur Dominus et videbimus in laetitia vestra ipsi autem
confundentur
6 vox populi de civitate vox de templo vox
Domini reddentis retributionem inimicis suis
7 antequam parturiret peperit antequam
veniret partus eius peperit masculum
8 quis audivit umquam tale et quis vidit
huic simile numquid parturiet terra in die una aut parietur gens simul quia
parturivit et peperit Sion filios suos
9 numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam
dicit Dominus si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis ero ait Dominus
Deus tuus
10 laetamini cum Hierusalem et exultate in ea omnes
qui diligitis eam gaudete cum ea gaudio universi qui lugetis super eam
11 ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis
eius ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius
12 quia haec dicit Dominus ecce ego declinabo super
eam quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam
sugetis ad ubera portabimini et super genua blandientur vobis
13 quomodo si cui mater blandiatur ita ego
consolabor vos et in Hierusalem consolabimini
14 videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra
quasi herba germinabunt et cognoscetur manus Domini servis eius et indignabitur
inimicis suis
15 quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo
quadrigae eius reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in
flamma ignis
16 quia in igne Dominus diiudicatur et in gladio suo
ad omnem carnem et multiplicabuntur interfecti a Domino
17 qui sanctificabantur et mundos se
putabant in hortis post unam intrinsecus qui comedebant carnem suillam et
abominationem et murem simul consumentur dicit Dominus
18 ego autem opera eorum et cogitationes
eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis et venient et videbunt
gloriam meam
19 et ponam in eis signum et mittam ex eis
qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in
Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non
viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus
20 et adducent omnes fratres vestros de
cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in
mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si
inferant filii Israhel munus in vase mundo in domum Domini
21 et adsumam ex eis in sacerdotes et in
Levitas dicit Dominus
22 quia sicut caeli novi et terra nova quae ego
facio stare coram me dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen vestrum
23 et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato
veniet omnis caro ut adoret coram facie mea dicit Dominus
24 et egredientur et videbunt cadavera virorum qui
praevaricati sunt in me vermis eorum non morietur et ignis eorum non
extinguetur et erunt usque ad satietatem visionis omni carni
|