1 verba
Hieremiae filii Helciae de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth in terra
Beniamin
2 quod factum est verbum Domini ad eum in diebus
Iosiae filii Amon regis Iuda in tertiodecimo anno regni eius
3 et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis
Iuda usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda
usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto
4 et factum est verbum Domini ad me dicens
5 priusquam te formarem in utero novi te et
antequam exires de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te
6 et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia
puer ego sum
7 et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum
quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi
loqueris
8 ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut
eruam te dicit Dominus
9 et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et
dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo
10 ecce constitui te hodie super gentes et
super regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et
plantes
11 et factum est verbum Domini ad me dicens
quid tu vides Hieremia et dixi virgam vigilantem ego video
12 et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo
ego super verbo meo ut faciam illud
13 et factum est verbum Domini secundo ad me
dicens quid tu vides et dixi ollam succensam ego video et faciem eius a facie
aquilonis
14 et dixit Dominus ad me ab aquilone
pandetur malum super omnes habitatores terrae
15 quia ecce ego convocabo omnes cognationes
regnorum aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in
introitu portarum Hierusalem et super omnes muros eius in circuitu et super
universas urbes Iuda
16 et loquar iudicia mea cum eis super omni
malitia eorum qui dereliquerunt me et libaverunt diis alienis et adoraverunt
opus manuum suarum
17 tu ergo accinge lumbos tuos et surge et
loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi ne formides a facie eorum nec enim
timere te faciam vultum eorum
18 ego quippe dedi te hodie in civitatem
munitam et in columnam ferream et in murum aereum super omnem terram regibus
Iuda principibus eius et sacerdotibus et populo terrae
19 et bellabunt adversum te et non
praevalebunt quia tecum ego sum ait Dominus ut liberem te
|