1 in tempore illo ait Dominus eicient ossa
regis Iuda et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et
ossa eorum qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis
2 et pandent ea ad solem et lunam et omnem
militiam caeli quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt
et quae quaesierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in
sterquilinium super faciem terrae erunt
3 et eligent magis mortem quam vitam omnes
qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis quae derelicta
sunt ad quae eieci eos dicit Dominus exercituum
4 et dices ad eos haec dicit Dominus
numquid qui cadet non resurget et qui aversus est non revertetur
5 quare ergo aversus est populus iste in
Hierusalem aversione contentiosa adprehenderunt mendacium et noluerunt reverti
6 adtendi et auscultavi nemo quod bonum est
loquitur nullus est qui agat paenitentiam super peccato suo dicens quid feci
omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in proelio
7 milvus in caelo cognovit tempus suum
turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui populus autem
meus non cognovit iudicium Domini
8 quomodo dicitis sapientes nos sumus et
lex Domini nobiscum est vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum
9 confusi sunt sapientes perterriti et
capti sunt verbum enim Domini proiecerunt et sapientia nulla est in eis
10 propterea dabo mulieres eorum exteris
agros eorum heredibus quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur
a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium
11 et sanabant contritionem filiae populi
mei ad ignominiam dicentes pax pax cum non esset pax
12 confusi sunt quia abominationem fecerunt
quinimmo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt idcirco cadent
inter corruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus
13 congregans congregabo eos ait Dominus non
est uva in vitibus et non sunt ficus in ficulnea folium defluxit et dedi eis
quae praetergressa sunt
14 quare sedemus convenite et ingrediamur
civitatem munitam et sileamus ibi quia Dominus noster silere nos fecit et potum
dedit nobis aquam fellis peccavimus enim Domino
15 expectavimus pacem et non erat bonum
tempus medellae et ecce formido
16 a Dan auditus est fremitus equorum eius a
voce hinnituum pugnatorum eius commota est omnis terra et venerunt et
devoraverunt terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius
17 quia ecce ego mittam vobis serpentes
regulos quibus non est incantatio et mordebunt vos ait Dominus
18 dolor meus super dolorem in me cor
meum maerens
19 ecce vox clamoris filiae populi mei
de terra longinqua numquid Dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea
quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus
alienis
20 transiit messis finita est aestas et nos
salvati non sumus
21 super contritionem filiae populi mei
contritus sum et contristatus stupor obtinuit me
22 numquid resina non est in Galaad aut
medicus non est ibi quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei
|