1 audite verbum quod locutus est Dominus
super vos domus Israhel
2 haec dicit Dominus iuxta vias gentium
nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes
3 quia leges populorum vanae sunt quia
lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia
4 argento et auro decoravit illud clavis et
malleis conpegit ut non dissolvatur
5 in similitudinem palmae fabricata sunt et non
loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia
nec male possunt facere nec bene
6 non est similis tui Domine magnus tu et magnum
nomen tuum in fortitudine
7 quis non timebit te o rex gentium tuum est enim
decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est
similis tui
8 pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina
vanitatis eorum lignum est
9 argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de
Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum
opus artificum universa haec
10 Dominus autem Deus verus est ipse Deus
vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non
sustinebunt gentes comminationem eius
11 sic ergo dicetis eis dii qui caelos et
terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt
12 qui facit terram in fortitudine sua praeparat
orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos
13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo
et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit
ventum de thesauris suis
14 stultus factus est omnis homo ab scientia
confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et
non est spiritus in eis
15 vana sunt et opus risu dignum in tempore
visitationis suae peribunt
16 non est his similis pars Iacob qui enim
formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum
nomen illi
17 congrega de terra confusionem tuam quae habitas
in obsidione
18 quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam
habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur
19 vae mihi super contritione mea pessima plaga mea
ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam
20 tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei
disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat
ultra tentorium meum et erigat pelles meas
21 quia stulte egerunt pastores et Dominum
non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est
22 vox auditionis ecce venit et commotio
magna de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum
draconum
23 scio Domine quia non est hominis via eius
nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos
24 corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in
furore tuo ne forte ad nihilum redigas me
25 effunde indignationem tuam super gentes quae non
cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia
comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius
dissipaverunt
|