1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino
dicens
2 audite verba pacti huius et loquimini ad viros
Iuda et habitatores Hierusalem
3 et dices ad eos haec dicit Dominus Deus
Israhel maledictus vir qui non audierit verba pacti huius
4 quod praecepi patribus vestris in die qua
eduxi eos de terra Aegypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite
omnia quae praecipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum
5 ut suscitem iuramentum quod iuravi
patribus vestris daturum me eis terram fluentem lacte et melle sicut est dies
haec et respondi et dixi amen Domine
6 et dixit Dominus ad me vociferare omnia
verba haec in civitatibus Iuda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti
huius et facite illa
7 quia contestans contestatus sum patres
vestros in die qua eduxi eos de terra Aegypti usque ad diem hanc mane surgens
contestatus sum et dixi audite vocem meam
8 et non audierunt nec inclinaverunt aurem
suam sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos
omnia verba pacti huius quod praecepi ut facerent et non fecerunt
9 et dixit Dominus ad me inventa est
coniuratio in viris Iuda et in habitatoribus Hierusalem
10 reversi sunt ad iniquitates patrum suorum
priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos
ut servirent eis irritum fecerunt domus Israhel et domus Iuda pactum meum quod
pepigi cum patribus eorum
11 quam ob rem haec dicit Dominus ecce ego
inducam super eos mala de quibus exire non poterunt et clamabunt ad me et non
exaudiam eos
12 et ibunt civitates Iuda et habitatores
Hierusalem et clamabunt ad deos quibus libant et non salvabunt eos in tempore
adflictionis eorum
13 secundum numerum enim civitatum tuarum
erant dii tui Iuda et secundum numerum viarum Hierusalem posuistis aras
confusionis aras ad libandum Baali
14 tu ergo noli orare pro populo hoc et ne
adsumas pro eis laudem et orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum
ad me in tempore adflictionis eorum
15 quid est quod dilectus meus in domo mea
fecit scelera multa numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas in
quibus gloriata es
16 olivam uberem pulchram fructiferam
speciosam vocavit Dominus nomen tuum ad vocem loquellae grandis exarsit ignis
in ea et conbusta sunt frutecta eius
17 et Dominus exercituum qui plantavit te
locutus est super te malum pro malis domus Israhel et domus Iuda quae fecerunt
sibi ad inritandum me libantes Baali
18 tu autem Domine demonstrasti mihi et cognovi tunc
ostendisti mihi studia eorum
19 et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad
victimam et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum in
panem eius et eradamus eum de terra viventium et nomen eius non memoretur
amplius
20 tu autem Domine Sabaoth qui iudicas iuste et
probas renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam
21 propterea haec dicit Dominus ad viros Anathoth
qui quaerunt animam tuam et dicunt non prophetabis in nomine Domini et non
morieris in manibus nostris
22 propterea haec dicit Dominus exercituum ecce ego
visitabo super eos iuvenes morientur in gladio filii eorum et filiae eorum morientur
in fame
23 et reliquiae non erunt ex eis inducam enim malum
super viros Anathoth annum visitationis eorum
|