1 et dixit Dominus ad me si steterit Moses et
Samuhel coram me non est anima mea ad populum istum eice illos a facie mea et
egrediantur
2 quod si dixerint ad te quo egrediemur dices ad eos
haec dicit Dominus qui ad mortem ad mortem et qui ad gladium ad gladium et qui
ad famem ad famem et qui ad captivitatem ad captivitatem
3 et visitabo super eos quattuor species dicit
Dominus gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli et
bestias terrae ad devorandum et dissipandum
4 et dabo eos in fervorem universis regnis terrae
propter Manassem filium Ezechiae regis Iuda super omnibus quae fecit in Hierusalem
5 quis enim miserebitur tui Hierusalem aut quis
contristabitur pro te aut quis ibit ad rogandum pro pace tua
6 tu reliquisti me dicit Dominus retrorsum abisti et
extendam manum meam super te et interficiam te laboravi rogans
7 et dispergam eos ventilabro in portis terrae
interfeci et perdidi populum meum et tamen a viis suis non sunt reversi
8 multiplicatae sunt mihi viduae eius super harenam
maris induxi eis super matrem adulescentis vastatorem meridie misi super
civitates repente terrorem
9 infirmata est quae peperit septem defecit anima
eius occidit ei sol cum adhuc esset dies confusa est et erubuit et residuos
eius in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum ait Dominus
10 vae mihi mater mea quare genuisti me virum rixae
virum discordiae in universa terra non feneravi nec feneravit mihi quisquam
omnes maledicunt mihi
11 dicit Dominus si non reliquiae tuae in bonum si
non occurri tibi in tempore adflictionis et in tempore tribulationis adversum
inimicum
12 numquid foederabitur ferrum ferro ab aquilone et
aes
13 divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo
gratis in omnibus peccatis tuis et in omnibus terminis tuis
14 et adducam inimicos tuos de terra qua
nescis quia ignis succensus est in furore meo super vos ardebit
15 tu scis Domine recordare mei et visita me et tuere
me ab his qui persequuntur me noli in patientia tua suscipere me scito quoniam
sustinui pro te obprobrium
16 inventi sunt sermones tui et comedi eos et factum
est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam invocatum
est nomen tuum super me Domine Deus exercituum
17 non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum a
facie manus tuae solus sedebam quoniam comminatione replesti me
18 quare factus est dolor meus perpetuus et plaga
mea desperabilis rennuit curari facta est mihi quasi mendacium aquarum
infidelium
19 propter hoc haec dicit Dominus si
converteris convertam te et ante faciem meam stabis et si separaveris pretiosum
a vili quasi os meum eris convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eos
20 et dabo te populo huic in murum aereum
fortem et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia ego tecum sum ut
salvem te et eruam dicit Dominus
21 et liberabo te de manu pessimorum et
redimam te de manu fortium
|