1 peccatum
Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino exaratum super latitudinem
cordis eorum et in cornibus ararum eorum
2 cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum et
lucorum lignorumque frondentium in montibus excelsis
3 sacrificantes in agro fortitudinem tuam et omnes
thesauros tuos in direptionem dabo excelsa tua propter peccata in universis
finibus tuis
4 et relinqueris sola ab hereditate tua quam dedi
tibi et servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras quoniam ignem
succendisti in furore meo usque in aeternum ardebit
5 haec dicit Dominus maledictus homo qui confidit in
homine et ponit carnem brachium suum et a Domino recedit cor eius
6 erit enim quasi myrice in deserto et non videbit
cum venerit bonum sed habitabit in siccitate in deserto in terra salsuginis et
inhabitabili
7 benedictus vir qui confidit in Domino et erit
Dominus fiducia eius
8 et erit quasi lignum quod transplantatur super
aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit aestus et
erit folium eius viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec
aliquando desinet facere fructum
9 pravum est cor omnium et inscrutabile
quis cognoscet illud
10 ego Dominus scrutans cor et probans renes
qui do unicuique iuxta viam et iuxta fructum adinventionum suarum
11 perdix fovit quae non peperit fecit divitias et
non in iudicio in dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo
erit insipiens
12 solium gloriae altitudinis a principio locus
sanctificationis nostrae
13 expectatio Israhel Domine omnes qui te
derelinquunt confundentur recedentes in terra scribentur quoniam dereliquerunt
venam aquarum viventium Dominum
14 sana me Domine et sanabor salvum me fac et salvus
ero quoniam laus mea tu es
15 ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum Domini
veniat
16 et ego non sum turbatus te pastorem
sequens et diem hominis non desideravi tu scis quod egressum est de labiis meis
rectum in conspectu tuo fuit
17 non sis mihi tu formidini spes mea tu in
die adflictionis
18 confundantur qui persequuntur me et non
confundar ego paveant illi et non paveam ego induc super eos diem adflictionis
et duplici contritione contere eos
19 haec dicit Dominus ad me vade et sta in
porta filiorum populi per quam ingrediuntur reges Iuda et egrediuntur et in
cunctis portis Hierusalem
20 et dices ad eos audite verbum Domini
reges Iuda et omnis Iudaea cunctique habitatores Hierusalem qui ingredimini per
portas istas
21 haec dicit Dominus custodite animas vestras et
nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Hierusalem
22 et nolite eicere onera de domibus vestris in die
sabbati et omne opus non facietis sanctificate diem sabbati sicut praecepi
patribus vestris
23 et non audierunt nec inclinaverunt aurem
suam sed induraverunt cervicem suam ne audirent me et ne acciperent disciplinam
24 et erit si audieritis me dicit Dominus ut
non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati et si
sanctificaveritis diem sabbati ne faciatis in ea omne opus
25 ingredientur per portas civitatis huius reges
et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis
ipsi et principes eorum vir Iuda et habitatores Hierusalem et habitabitur
civitas haec in sempiternum
26 et venient de civitate Iuda et de
circuitu Hierusalem et de terra Beniamin et de campestribus et de montuosis et
ab austro portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus et inferent
oblationem in domum Domini
27 si autem non audieritis me ut
sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus et ne inferatis per portas
Hierusalem in die sabbati succendam ignem in portis eius et devorabit domos
Hierusalem et non extinguetur
|