1 verbum quod factum est ad Hieremiam a
Domino dicens
2 surge et descende in domum figuli et ibi
audies verba mea
3 et descendi in domum figuli et ecce ipse
faciebat opus super rotam
4 et dissipatum est vas quod ipse faciebat
e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in
oculis eius ut faceret
5 et factum est verbum Domini ad me dicens
6 numquid sicut figulus iste non potero
facere vobis domus Israhel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos
in manu mea domus Israhel
7 repente loquar adversum gentem et
adversum regnum ut eradicem et destruam et disperdam illud
8 si paenitentiam egerit gens illa a malo
suo quod locutus sum adversum eam agam et ego paenitentiam super malo quod
cogitavi ut facerem ei
9 et subito loquar de gente et regno ut
aedificem et ut plantem illud
10 si fecerit malum in oculis meis ut non
audiat vocem meam paenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei
11 nunc ergo dic viro Iudae et habitatoribus
Hierusalem dicens haec dicit Dominus ecce ego fingo contra vos malum et cogito
contra vos cogitationem revertatur unusquisque a via sua mala et dirigite vias
vestras et studia vestra
12 qui dixerunt desperavimus post
cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali
faciemus
13 ideo haec dicit Dominus interrogate
gentes quis audivit talia horribilia quae fecit nimis virgo Israhel
14 numquid deficiet de petra agri nix Libani
aut evelli possunt aquae erumpentes frigidae et defluentes
15 quia oblitus est mei populus meus frustra
libantes et inpingentes in viis suis in semitis saeculi ut ambularent per eas
in itinere non trito
16 ut fieret terra eorum in desolationem et in
sibilum sempiternum omnis qui praeterit per eam obstupescet et movebit caput
suum
17 sicut ventus urens dispergam eos coram
inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum
18 et dixerunt venite et cogitemus contra
Hieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a
sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non
adtendamus ad universos sermones eius
19 adtende Domine ad me et audi vocem adversariorum
meorum
20 numquid redditur pro bono malum quia foderunt
foveam animae meae recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis
bonum et averterem indignationem tuam ab eis
21 propterea da filios eorum in famem et deduc eos
in manus gladii fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri earum
interficiantur morte iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio
22 audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super
eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos
absconderunt pedibus meis
23 tu autem Domine scis omne consilium eorum
adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie
tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui
abutere eis
|