1 et audivit Phassur filius Emmer sacerdos
qui constitutus erat princeps in domo Domini Hieremiam prophetantem sermones
istos
2 et percussit Phassur Hieremiam prophetam et misit
eum in nervum quod erat in porta Beniamin superiori in domo Domini
3 cumque inluxisset in crastinum eduxit Phassur
Hieremiam de nervo et dixit ad eum Hieremias non Phassur vocavit Dominus nomen
tuum sed Pavorem undique
4 quia haec dicit Dominus ecce ego dabo te in
pavorem te et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi
tui videbunt et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in
Babylonem et percutiet eos gladio
5 et dabo universam substantiam civitatis huius et
omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu
inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem
6 tu autem Phassur et omnes habitatores
domus tuae ibitis in captivitatem et in Babylonem venies et ibi morieris ibique
sepelieris tu et omnes amici tui quibus prophetasti mendacium
7 seduxisti me Domine et seductus sum
fortior me fuisti et invaluisti factus sum in derisum tota die omnes subsannant
me
8 quia iam olim loquor vociferans
iniquitatem et vastitatem clamito et factus est mihi sermo Domini in obprobrium
et in derisum tota die
9 et dixi non recordabor eius neque loquar
ultra in nomine illius et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans
claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens
10 audivi enim contumelias multorum et
terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant
pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et praevaleamus
adversus eum et consequamur ultionem ex eo
11 Dominus autem mecum est quasi bellator
fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt confundentur
vehementer quia non intellexerunt obprobrium sempiternum quod numquam delebitur
12 et tu Domine exercituum probator iusti
qui vides renes et cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi
causam meam
13 cantate Domino laudate Dominum quia liberavit
animam pauperis de manu malorum
14 maledicta dies in qua natus sum dies in qua
peperit me mater mea non sit benedicta
15 maledictus vir qui adnuntiavit patri meo dicens
natus est tibi puer masculus et quasi gaudio laetificavit eum
16 sit homo ille ut sunt civitates quas
subvertit Dominus et non paenituit eum audiat clamorem mane et ululatum in
tempore meridiano
17 qui non me interfecit a vulva ut fieret
mihi mater mea sepulchrum et vulva eius conceptus aeternus
18 quare de vulva egressus sum ut viderem
laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei
|