1 verbum quod factum est ad Hieremiam a
Domino quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae et Sophoniam
filium Maasiae sacerdotem dicens
2 interroga pro nobis Dominum quia
Nabuchodonosor rex Babylonis proeliatur adversum nos si forte faciat Dominus
nobiscum secundum omnia mirabilia sua et recedat a nobis
3 et dixit Hieremias ad eos sic dicetis
Sedeciae
4 haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego
convertam vasa belli quae in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis
adversum regem Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in circuitu murorum et
congregabo ea in medio civitatis huius
5 et debellabo ego vos in manu extenta et
brachio forti et in furore et in indignatione et in ira grandi
6 et percutiam habitatores civitatis huius
homines et bestiae pestilentia magna morientur
7 et post haec ait Dominus dabo Sedeciam regem
Iuda et servos eius et populum eius et qui derelicti sunt in civitate hac a
peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu
inimicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum et percutiet eos in ore
gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur
8 et ad populum hunc dices haec dicit
Dominus ecce ego do coram vobis viam vitae et viam mortis
9 qui habitaverit in urbe hac morietur
gladio et fame et peste qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldeos
qui obsident vos vivet et erit ei anima sua quasi spolium
10 posui enim faciem meam super civitatem
hanc in malum et non in bonum ait Dominus in manu regis Babylonis dabitur et
exuret eam igni
11 et domui regis Iuda audite verbum Domini
12 domus David haec dicit Dominus iudicate
mane iudicium et eruite vi oppressum de manu calumniantis ne forte egrediatur
ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam
studiorum vestrorum
13 ecce ego ad te habitatricem vallis
solidae atque campestris ait Dominus qui dicitis quis percutiet nos et quis
ingredietur domos nostras
14 et visitabo super vos iuxta fructum
studiorum vestrorum dicit Dominus et succendam ignem in saltu eius et devorabit
omnia in circuitu eius
|