1 haec dicit Dominus descende in domum regis
Iuda et loqueris ibi verbum hoc
2 et dices audi verbum Domini rex Iuda qui
sedes super solium David tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per
portas istas
3 haec dicit Dominus facite iudicium et
iustitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum
et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne
effundatis in loco isto
4 si enim facientes feceritis verbum istud
ingredientur per portas domus huius reges sedentes de genere David super
thronum eius et ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus eorum
5 quod si non audieritis verba haec in memet ipso
iuravi dicit Dominus quia in solitudinem erit domus haec
6 quia haec dicit Dominus super domum regis Iuda
Galaad tu mihi caput Libani si non posuero te solitudinem urbes inhabitabiles
7 et sanctificabo super te interficientem
virum et arma eius et succident electam cedrum tuam et praecipitabunt in ignem
8 et pertransibunt gentes multae per
civitatem hanc et dicet unusquisque proximo suo quare fecit Dominus sic
civitati huic grandi
9 et respondebunt eo quod dereliquerint
pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis
10 nolite flere mortuum neque lugeatis super
eum fletu plangite eum qui egreditur quia non revertetur ultra nec videbit
terram nativitatis suae
11 quia haec dicit Dominus ad Sellum filium
Iosiae regem Iuda qui regnavit pro Iosia patre suo qui egressus est de loco
isto non revertetur huc amplius
12 sed in loco ad quem transtuli eum ibi morietur et
terram istam non videbit amplius
13 vae qui aedificat domum suam in iniustitia et
cenacula sua non in iudicio amicum suum opprimet frustra et mercedem eius non
reddet ei
14 qui dicit aedificabo mihi domum latam et cenacula
spatiosa qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque
sinopide
15 numquid regnabis quoniam confers te cedro pater
tuus numquid non comedit et bibit et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene
erat ei
16 iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum
numquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus
17 tui vero oculi et cor ad avaritiam et ad sanguinem
innocentem fundendum et ad calumniam et ad cursum mali operis
18 propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium
Iosiae regem Iuda non plangent eum vae frater et vae fratres non concrepabunt
ei vae domine et vae inclite
19 sepultura asini sepelietur putrefactus et
proiectus extra portas Hierusalem
20 ascende Libanum et clama et in Basan da vocem
tuam et clama ad transeuntes quia contriti sunt omnes amatores tui
21 locutus sum ad te in abundantia tua dixisti non
audiam haec est via tua ab adulescentia tua quia non audisti vocem meam
22 omnes pastores tuos pascet ventus et
amatores tui in captivitatem ibunt et tunc confunderis et erubesces ab omni
malitia tua
23 quae sedes in Libano et nidificas in
cedris quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores quasi dolores
parturientis
24 vivo ego dicit Dominus quia si fuerit
Iechonias filius Ioachim regis Iuda anulus in manu dextera mea inde avellam eum
25 et dabo te in manu quaerentium animam
tuam et in manu quorum tu formidas faciem et in manu Nabuchodonosor regis
Babylonis et in manu Chaldeorum
26 et mittam te et matrem tuam quae genuit
te in terram alienam in qua nati non estis ibique moriemini
27 et in terram ad quam ipsi levant animam
suam ut revertantur illuc non revertentur
28 numquid vas fictile atque contritum vir iste
Iechonias numquid vas absque omni voluptate quare abiecti sunt ipse et semen
eius et proiecti in terram quam ignoraverunt
29 terra terra terra audi sermonem Domini
30 haec dicit Dominus scribe virum istum sterilem virum
qui in diebus suis non prosperabitur nec enim erit de semine eius vir qui
sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda
|