1 in
principio regis Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est verbum istud a
Domino dicens
2 haec dicit Dominus sta in atrio domus Domini et
loqueris ad omnes civitates Iuda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini
universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere
verbum
3 si forte audiant et convertantur unusquisque a via
sua mala et paeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitias studiorum
eorum
4 et dices ad eos haec dicit Dominus si non
audieritis me ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis
5 ut audiatis sermones servorum meorum
prophetarum quos ego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens et non
audistis
6 dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc
dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae
7 et audierunt sacerdotes et prophetae et
omnis populus Hieremiam loquentem verba haec in domo Domini
8 cumque conplesset Hieremias loquens omnia
quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum adprehenderunt
eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens morte morietur
9 quare prophetavit in nomine Domini dicens
sicut Silo erit domus haec et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator
et congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum Domini
10 et audierunt principes Iuda verba haec et
ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portae Domini
novae
11 et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad
principes et ad omnem populum dicentes iudicium mortis est viro huic quia
prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris
12 et ait Hieremias ad omnes principes et ad
universum populum dicens Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam et ad
civitatem hanc omnia verba quae audistis
13 nunc ergo bonas facite vias vestras et
studia vestra et audite vocem Domini Dei vestri et paenitebit Dominum mali quod
locutus est adversum vos
14 ego autem ecce in manibus vestris sum
facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris
15 verumtamen scitote et cognoscite quod si
occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra
civitatem istam et habitatores eius in veritate enim misit me Dominus ad vos ut
loquerer in auribus vestris omnia verba haec
16 et dixerunt principes et omnis populus ad
sacerdotes et prophetas non est viro huic iudicium mortis quia in nomine Domini
Dei nostri locutus est ad nos
17 surrexerunt ergo viri de senioribus
terrae et dixerunt ad omnem coetum populi loquentes
18 Michas de Morasthim fuit propheta in
diebus Ezechiae regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens haec dicit
Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum
erit et mons domus in excelsa silvarum
19 numquid morte condemnavit eum Ezechias
rex Iuda et omnis Iuda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem
Domini et paenituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos itaque nos
facimus malum grande contra animas nostras
20 fuit quoque vir prophetans in nomine
Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem
istam et adversum terram hanc iuxta universa verba Hieremiae
21 et audivit rex Ioachim et omnes potentes
et principes eius verba haec et quaesivit rex interficere eum et audivit Urias
et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum
22 et misit rex Ioachim viros in Aegyptum
Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Aegyptum
23 et eduxerunt Uriam de Aegypto et
adduxerunt eum ad regem Ioachim et percussit eum gladio et proiecit cadaver
eius in sepulchris vulgi ignobilis
24 igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum
Hieremia ut non traderetur in manu populi et interficerent eum
|