1 vixit autem Sarra centum viginti septem annis
2 et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in
terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam
3 cumque surrexisset ab officio funeris locutus est
ad filios Heth dicens
4 advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius
sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum
5 responderuntque filii Heth
6 audi nos domine princeps Dei es apud nos in
electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit
quin in monumento eius sepelias mortuum tuum
7 surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios
videlicet Heth
8 dixitque ad eos si placet animae vestrae ut
sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor
9 ut det mihi speluncam duplicem quam habet in
extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in
possessionem sepulchri
10 habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth
responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis
illius dicens
11 nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta
quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis
populi mei sepeli mortuum tuum
12 adoravit Abraham coram populo
terrae
13 et locutus est ad Ephron
circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et
sic sepeliam mortuum meum in eo
14 respondit Ephron
15 domine mi audi terram quam postulas
quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum
est hoc sepeli mortuum tuum
16 quod cum audisset Abraham adpendit
pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos
argenti et probati monetae publicae
17 confirmatusque est ager quondam
Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca
et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum
18 Abrahae in possessionem videntibus filiis
Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius
19 atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem
suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra
Chanaan
20 et confirmatus est ager et antrum quod
erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth
|