1 in principio regni Ioachim filii Iosiae regis Iuda
factum est verbum istud ad Hieremiam a Domino dicens
2 haec dicit Dominus ad me fac tibi vincula et
catenas et pones eas in collo tuo
3 et mittes eas ad regem Edom et ad regem Moab et ad
regem filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum qui
venerunt Hierusalem ad Sedeciam regem Iuda
4 et praecipies eis ut ad dominos suos loquantur
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel haec dicetis ad dominos vestros
5 ego feci terram et hominem et iumenta quae sunt
super faciem terrae in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi
eam ei qui placuit in oculis meis
6 et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu
Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei insuper et bestias agri dedi ei ut
serviant illi
7 et servient ei omnes gentes et filio eius
et filio filii eius donec veniat tempus terrae eius et ipsius et servient ei
gentes multae et reges magni
8 gens autem et regnum quod non servierit
Nabuchodonosor regi Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo
regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam
ait Dominus donec consumam eos in manu eius
9 vos ergo nolite audire prophetas vestros
et divinos et somniatores et augures et maleficos qui dicunt vobis non
servietis regi Babylonis
10 quia mendacium prophetant vobis ut longe
faciant vos de terra vestra et eiciant vos et pereatis
11 porro gens quae subiecerit cervicem suam
sub iugo regis Babylonis et servierit ei dimittam eam in terra sua dicit
Dominus et colet eam et habitabit in ea
12 et ad Sedeciam regem Iuda locutus sum
secundum omnia verba haec dicens subicite colla vestra sub iugo regis Babylonis
et servite ei et populo eius et vivetis
13 quare moriemini tu et populus tuus gladio
fame et peste sicut locutus est Dominus ad gentem quae servire noluerit regi
Babylonis
14 nolite audire verba prophetarum dicentium
vobis non servietis regi Babylonis quia mendacium ipsi loquuntur vobis
15 quia non misi eos ait Dominus et ipsi
prophetant in nomine meo mendaciter ut eiciant vos et pereatis tam vos quam prophetae
qui vaticinantur vobis
16 et ad sacerdotes et ad populum istum
locutus sum dicens haec dicit Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum
qui prophetant vobis dicentes ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc
cito mendacium enim prophetant vobis
17 nolite ergo audire eos sed servite regi Babylonis
ut vivatis quare datur haec civitas in solitudinem
18 et si prophetae sunt et est verbum Domini in eis
occurrant Domino exercituum ut non veniant vasa quae derelicta fuerant in domum
Domini et in domum regis Iuda et in Hierusalem in Babylonem
19 quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas et
ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum quae remanserunt in civitate hac
20 quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum
transferret Iechoniam filium Ioachim regem Iuda de Hierusalem in Babylonem et
omnes optimates Iuda et Hierusalem
21 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
ad vasa quae derelicta sunt in domum Domini et in domum regis Iuda et
Hierusalem
22 in Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad
diem visitationis suae dicit Dominus et adferri faciam ea et restitui in loco
isto
|