1 hoc verbum quod factum est ad Hieremiam a
Domino dicens
2 haec dicit Dominus Deus Israhel dicens
scribe tibi omnia verba quae locutus sum ad te in libro
3 ecce enim dies veniunt dicit Dominus et
convertam conversionem populi mei Israhel et Iuda ait Dominus et convertam eos
ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam
4 et haec verba quae locutus est Dominus ad
Israhel et ad Iudam
5 quoniam haec dicit Dominus vocem terroris
audivimus formido et non est pax
6 interrogate et videte si generat masculus
quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis et conversae
sunt universae facies in auruginem
7 vae quia magna dies illa nec est similis
eius tempusque tribulationis est Iacob et ex ipso salvabitur
8 et erit in die illa ait Dominus
exercituum conteram iugum eius de collo tuo et vincula illius disrumpam et non
dominabuntur ei amplius alieni
9 sed servient Domino Deo suo et David regi suo quem
suscitabo eis
10 tu ergo ne timeas serve meus Iacob ait Dominus
neque paveas Israhel quia ecce ego salvo te de terra longinqua et semen tuum de
terra captivitatis eorum et revertetur Iacob et quiescet et cunctis affluet et
non erit quem formidet
11 quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te
faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te autem
non faciam in consummationem sed castigabo te in iudicio ut non tibi videaris
innoxius
12 quia haec dicit Dominus insanabilis fractura tua
pessima plaga tua
13 non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum
curationum utilitas non est tibi
14 omnes amatores tui obliti sunt tui te non
quaerent plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter
multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua
15 quid clamas super contritione tua insanabilis est
dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuae et dura peccata tua feci haec
tibi
16 propterea omnes qui comedunt te devorabuntur et
universi hostes tui in captivitatem ducentur et qui te vastant vastabuntur
cunctosque praedatores tuos dabo in praedam
17 obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis
sanabo te dicit Dominus quia Eiectam vocaverunt te Sion haec est quae non
habebat requirentem
18 haec dicit Dominus ecce ego convertam
conversionem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor et aedificabitur
civitas in excelso suo et templum iuxta ordinem suum fundabitur
19 et egredietur de eis laus voxque
ludentium et multiplicabo eos et non inminuentur et glorificabo eos et non
adtenuabuntur
20 et erunt filii eius sicut a principio et
coetus eius coram me permanebit et visitabo adversum omnes qui tribulant eum
21 et erit dux eius ex eo et princeps de
medio eius producetur et adplicabo eum et accedet ad me quis enim iste est qui
adplicet cor suum ut adpropinquet mihi ait Dominus
22 et eritis mihi in populum et ego ero
vobis in Deum
23 ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens
in capite impiorum conquiescet
24 non avertet iram indignationis Dominus donec
faciat et conpleat cogitationem cordis sui in novissimo dierum intellegetis ea
|