1 verbum quod factum est ad Hieremiam a
Domino in anno decimo Sedeciae regis Iuda ipse est annus octavusdecimus
Nabuchodonosor
2 tunc exercitus regis Babylonis obsidebat
Hierusalem et Hieremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in
domo regis Iuda
3 clauserat enim eum Sedecias rex
Iuda dicens quare vaticinaris dicens haec dicit Dominus ecce ego dabo civitatem
istam in manu regis Babylonis et capiet eam
4 et Sedecias rex Iuda non effugiet
de manu Chaldeorum sed tradetur in manu regis Babylonis et loquetur os eius cum
ore illius et oculi eius oculos illius videbunt
5 et in Babylonem ducet Sedeciam et
ibi erit donec visitem eum ait Dominus si autem dimicaveritis adversum Chaldeos
nihil prosperum habebitis
6 et dixit Hieremias factum est verbum
Domini ad me dicens
7 ecce Anamehel filius Sellum patruelis
tuus veniet ad te dicens eme tibi agrum meum qui est in Anathoth tibi enim
conpetit ex propinquitate ut emas
8 et venit ad me Anamehel filius patrui mei
secundum verbum Domini ad vestibulum carceris et ait ad me posside agrum meum
qui est in Anathoth in terra Beniamin quia tibi conpetit hereditas et tu
propinquus ut possideas intellexi autem quod verbum Domini esset
9 et emi agrum ab Anamehel filio patrui mei
qui est in Anathoth et adpendi ei argentum septem stateres et decem argenteos
10 et scripsi in libro et signavi et adhibui
testes et adpendi argentum in statera
11 et accepi librum possessionis signatum
stipulationes et rata et signa forinsecus
12 et dedi librum possessionis Baruch filio
Neri filii Maasiae in oculis Anamehel patruelis mei et in oculis testium qui
scripti erant in libro emptionis in oculis omnium Iudaeorum qui sedebant in
atrio carceris
13 et praecepi Baruch coram eis dicens
14 haec dicit Dominus exercituum Deus
Israhel sume libros istos librum emptionis hunc signatum et librum hunc qui
apertus est et pones illos in vase fictili ut permanere possint diebus multis
15 haec enim dicit Dominus exercituum Deus
Israhel adhuc possidebuntur domus et agri et vineae in terra ista
16 et oravi ad Dominum postquam tradidi librum
possessionis Baruch filio Neri dicens
17 heu heu heu Domine Deus ecce tu fecisti caelum et
terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento non erit tibi difficile
omne verbum
18 qui facis misericordiam in milibus et reddes
iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens
Dominus exercituum nomen tibi
19 magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu
cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique
secundum vias suas et secundum fructum adinventionum eius
20 qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti
usque ad diem hanc et in Israhel et in hominibus et fecisti tibi nomen sicut
est dies haec
21 et eduxisti populum tuum Israhel de terra Aegypti
in signis et in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in
terrore magno
22 et dedisti eis terram hanc quam iurasti patribus
eorum ut dares eis terram fluentem lacte et melle
23 et ingressi sunt et possederunt eam et non
oboedierunt voci tuae et in lege tua non ambulaverunt omnia quae mandasti eis
ut facerent non fecerunt et evenerunt eis omnia mala haec
24 ecce munitiones extructae sunt adversum civitatem
ut capiatur et urbs data est in manu Chaldeorum qui proeliantur adversum eam a
facie gladii et famis et pestilentiae et quaecumque locutus es acciderunt ut
ipse tu cernis
25 et tu dicis mihi Domine Deus eme agrum
argento et adhibe testes cum urbs data sit in manu Chaldeorum
26 et factum est verbum Domini ad Hieremiam
dicens
27 ecce ego Dominus Deus universae carnis
numquid mihi difficile erit omne verbum
28 propterea haec dicit Dominus ecce ego
tradam civitatem istam in manu Chaldeorum et in manu regis Babylonis et capiet
eam
29 et venient Chaldei proeliantes adversum
urbem hanc et succendent eam igni et conburent eam et domos in quarum domatibus
sacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad inritandum me
30 erant enim filii Israhel et filii Iuda
iugiter facientes malum in oculis meis ab adulescentia sua filii Israhel qui
usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum dicit Dominus
31 quia in furore et in indignatione mea
facta est mihi civitas haec a die qua aedificaverunt eam usque ad diem istam
qua aufertur de conspectu meo
32 propter malitiam filiorum Israhel et
filiorum Iuda quam fecerunt ad iracundiam me provocantes ipsi et reges eorum
principes eorum et sacerdotes et prophetae eorum vir Iuda et habitatores
Hierusalem
33 et verterunt ad me terga et non facies
cum docerem eos diluculo et erudirem et nollent audire ut acciperent
disciplinam
34 et posuerunt idola sua in domo in qua
invocatum est nomen meum ut polluerent eam
35 et aedificaverunt excelsa Baal quae sunt
in valle filii Ennom ut initiarent filios suos et filias suas Moloch quod non
mandavi eis nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc et in
peccatum deducerent Iudam
36 et nunc propter ista haec dicit Dominus
Deus Israhel ad civitatem hanc de qua vos dicitis quod tradatur in manu regis
Babylonis in gladio et in fame et in peste
37 ecce ego congregabo eos de universis
terris ad quas eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi
et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter
38 et erunt mihi in populum et ego ero eis
in Deum
39 et dabo eis cor unum et viam unam ut
timeant me universis diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos
40 et feriam eis pactum sempiternum et non
desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me
41 et laetabor super eis cum bene eis fecero et
plantabo eos in terra ista in veritate in toto corde meo et in tota anima mea
42 quia haec dicit Dominus sicut adduxi super
populum istum omne malum hoc grande sic adducam super eos omne bonum quod ego
loquor ad eos
43 et possidebuntur agri in terra ista de qua vos
dicitis quod deserta sit eo quod non remanserit homo et iumentum et data sit in
manu Chaldeorum
44 agri pecunia ementur et scribentur in libro et
inprimetur signum et testis adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu
Hierusalem in civitatibus Iuda et in civitatibus montanis et in civitatibus
campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt quia convertam captivitatem
eorum ait Dominus
|