1 verbum quod factum est ad Hieremiam a
Domino in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens
2 vade ad domum Rechabitarum et loquere eis
et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum et dabis eis
bibere vinum
3 et adsumpsi Iezoniam filium Hieremiae
filii Absaniae et fratres eius et omnes filios eius et universam domum
Rechabitarum
4 et introduxi eos in domum Domini ad
gazofilacium filiorum Anan filii Hiegedeliae hominis Dei quod erat iuxta
gazofilacium principum super thesaurum Maasiae filii Sellum qui erat custos
vestibuli
5 et posui coram filiis domus Rechabitarum
scyphos plenos vino et calices et dixi ad eos bibite vinum
6 qui responderunt non bibemus vinum quia
Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens non bibetis vinum vos
et filii vestri usque in sempiternum
7 et domum non aedificabitis et sementem
non seretis et vineas non plantabitis nec habebitis sed in tabernaculis
habitabitis cunctis diebus vestris ut vivatis diebus multis super faciem terrae
in qua vos peregrinamini
8 oboedivimus ergo voci Ionadab filii
Rechab patris nostri in omnibus quae praecepit nobis ita ut non biberemus vinum
cunctis diebus nostris nos et mulieres nostrae filii et filiae nostrae
9 et non aedificaremus domos ad habitandum
et vineam et agrum et sementem non habuimus
10 sed habitavimus in tabernaculis et
oboedientes fecimus iuxta omnia quae praecepit nobis Ionadab pater noster
11 cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex
Babylonis ad terram nostram diximus venite et ingrediamur Hierusalem a facie
exercitus Chaldeorum et a facie exercitus Syriae et mansimus in Hierusalem
12 et factum est verbum Domini ad Hieremiam
dicens
13 haec dicit Dominus exercituum Deus
Israhel vade et dic viris Iuda et habitatoribus Hierusalem numquid non recipietis
disciplinam ut oboediatis verbis meis dicit Dominus
14 praevaluerunt sermones Ionadab filii
Rechab quos praecepit filiis suis ut non biberent vinum et non biberunt usque
ad diem hanc quia oboedierunt praecepto patris sui ego autem locutus sum ad vos
de mane consurgens et loquens et non oboedistis mihi
15 misique ad vos omnes servos meos
prophetas consurgens diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a
via sua pessima et bona facite studia vestra et nolite sequi deos alienos neque
colatis eos et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris et non
inclinastis aurem vestram neque audistis me
16 firmaverunt igitur filii Ionadab filii
Rechab praeceptum patris sui quod praeceperat eis populus autem iste non
oboedivit mihi
17 idcirco haec dicit Dominus exercituum
Deus Israhel ecce ego adduco super Iudam et super omnes habitatores Hierusalem
universam adflictionem quam locutus sum adversum eos eo quod locutus sum ad
illos et non audierunt vocavi illos et non responderunt mihi
18 domui autem Rechabitarum dixit Hieremias
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel pro eo quod oboedistis praecepto
Ionadab patris vestri et custodistis omnia mandata eius et fecistis universa
quae praecepit vobis
19 propterea haec dicit Dominus exercituum
Deus Israhel non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu
meo cunctis diebus
|