1 et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro
Iechonia filio Ioachim quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in
terra Iuda
2 et non oboedivit ipse et servi eius et
populus terrae verbis Domini quae locutus est in manu Hieremiae prophetae
3 et misit rex Sedecias Iuchal filium
Selemiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem ad Hieremiam prophetam dicens
ora pro nobis Dominum Deum nostrum
4 Hieremias autem libere ambulabat in medio
populi non enim miserant eum in custodiam carceris igitur exercitus Pharao egressus
est Aegyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem huiuscemodi nuntium
recesserunt ab Hierusalem
5 et factum est verbum Domini ad Hieremiam
prophetam dicens
6 haec dicit Dominus Deus Israhel sic
dicetis regi Iuda qui misit vos ad me ad interrogandum ecce exercitus Pharaonis
qui egressus est vobis in auxilium revertetur in terram suam in Aegyptum
7 et redient Chaldei et bellabunt contra
civitatem hanc et capient eam et incendent igni
8 haec dicit Dominus nolite decipere animas
vestras dicentes euntes abibunt et recedent a nobis Chaldei quia non abibunt
9 sed et si percusseritis omnem exercitum
Chaldeorum qui proeliantur adversum vos et derelicti fuerint ex eis aliqui
vulnerati singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni
10 ergo cum recessisset exercitus Chaldeorum
ab Hierusalem propter exercitum Pharaonis
11 egressus est Hieremias de Hierusalem ut
iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu civium
12 cumque pervenisset ad portam Beniamin
erat ibi custos portae per vices nomine Hierias filius Selemiae filii Ananiae
et adprehendit Hieremiam prophetam dicens ad Chaldeos profugis
13 et respondit Hieremias falsum est non
fugio ad Chaldeos et non audivit eum sed conprehendit Hierias Hieremiam et
adduxit eum ad principes
14 quam ob rem irati principes contra
Hieremiam caesum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Ionathan scribae
ipse enim praepositus erat super carcerem
15 itaque ingressus est Hieremias in domum
laci et in ergastula et sedit ibi Hieremias diebus multis
16 mittens autem rex Sedecias tulit eum et
interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et
dixit Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis
17 et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid
peccavi tibi et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris
18 ubi sunt prophetae vestri qui
prophetabant vobis et dicebant non veniet rex Babylonis super vos et super
terram hanc
19 nunc ergo audi obsecro domine mi rex valeat
deprecatio mea in conspectu tuo et ne me remittas in domum Ionathan scribae ne
moriar ibi
20 praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur
Hieremias in vestibulo carceris et daretur ei torta panis cotidie excepto
pulmento donec consumerentur omnes panes de civitate et mansit Hieremias in
vestibulo carceris
|