1 audivit autem Saphatias filius Matthan et Gedelias
filius Phassur et Iuchal filius Selemiae et Phassur filius Melchiae sermones
quos Hieremias loquebatur ad omnem populum dicens
2 haec dicit Dominus quicumque manserit in
civitate hac morietur gladio et fame et peste qui autem profugerit ad Chaldeos
vivet et erit anima eius sospes et vivens
3 haec dicit Dominus tradenda tradetur
civitas haec in manu exercitus regis Babylonis et capiet eam
4 et dixerunt principes regi rogamus ut
occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui
remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba
haec siquidem homo hic non quaerit pacem populi huius sed malum
5 et dixit rex Sedecias ecce ipse in
manibus vestris est nec enim fas est regem vobis quicquam negare
6 tulerunt ergo Hieremiam et proiecerunt
eum in lacu Melchiae filii Ammelech qui erat in vestibulo carceris et submiserunt
Hieremiam in funibus et in lacum non erat aqua sed lutum descendit itaque
Hieremias in caenum
7 audivit autem Abdemelech Aethiops vir
eunuchus qui erat in domo regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex
sedebat in porta Beniamin
8 et egressus est Abdemelech de domo regis
et locutus est ad regem dicens
9 domine mi rex malefecerunt viri isti
omnia quaecumque perpetrarunt contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum
ut moriatur ibi fame non sunt enim panes ultra in civitate
10 praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi
dicens tolle tecum hinc triginta viros et leva Hieremiam prophetam de lacu
antequam moriatur
11 adsumptis ergo Abdemelech secum viris
ingressus est domum regis quae erat sub cellario et tulit inde veteres pannos
et antiqua quae conputruerant et submisit ea ad Hieremiam in lacum per
funiculos
12 dixitque Abdemelech Aethiops ad Hieremiam
pone veteres pannos et haec scissa et putrida sub cubitu manuum tuarum et
subter funes fecit ergo Hieremias sic
13 et extraxerunt Hieremiam funibus et
eduxerunt eum de lacu mansit autem Hieremias in vestibulo carceris
14 et misit rex Sedecias et tulit ad se Hieremiam
prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini et dixit rex ad Hieremiam
interrogo ego te sermonem ne abscondas a me aliquid
15 dixit autem Hieremias ad Sedeciam si adnuntiavero
tibi numquid non interficies me et si consilium tibi dedero non me audies
16 iuravit ergo rex Sedecias Hieremiae clam dicens
vivit Dominus qui fecit nobis animam hanc si occidero te et si tradidero te in
manu virorum istorum qui quaerunt animam tuam
17 et dixit Hieremias ad Sedeciam haec dicit Dominus
exercituum Deus Israhel si profectus exieris ad principes regis Babylonis vivet
anima tua et civitas haec non succendetur igni et salvus eris tu et domus tua
18 si autem non exieris ad principes regis
Babylonis tradetur civitas haec in manu Chaldeorum et succendent eam igni et tu
non effugies de manu eorum
19 et dixit rex Sedecias ad Hieremiam
sollicitus sum propter Iudaeos qui transfugerunt ad Chaldeos ne forte tradar in
manus eorum et inludant mihi
20 respondit autem Hieremias non te tradent
audi quaeso vocem Domini quam ego loquor ad te et bene tibi erit et vivet anima
tua
21 quod si nolueris egredi iste est sermo
quem ostendit mihi Dominus
22 ecce omnes mulieres quae remanserunt in
domo regis Iuda educentur ad principes regis Babylonis et ipsae dicent
seduxerunt te et praevaluerunt adversum te viri pacifici tui demerserunt in
caeno et lubrico pedes tuos et recesserunt a te
23 et omnes uxores tuae et filii tui
educentur ad Chaldeos et non effugies manus eorum sed in manu regis Babylonis
capieris et civitatem hanc conburet igni
24 dixit ergo Sedecias ad Hieremiam nullus sciat
verba haec et non morieris
25 si autem audierint principes quia locutus
sum tecum et venerint ad te et dixerint tibi indica nobis quid locutus sis cum
rege ne celes nos et non te interficiemus et quid locutus est tecum rex
26 dices ad eos prostravi ego preces meas
coram rege ne me reduci iuberet in domum Ionathan et ibi morerer
27 venerunt ergo omnes principes ad
Hieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis iuxta omnia verba quae
praeceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum
28 mansit vero Hieremias in vestibulo
carceris usque ad diem quo capta est Hierusalem et factum est ut caperetur
Hierusalem
|