1 factum est autem cum conplesset Hieremias loquens
ad populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus
Deus eorum ad illos omnia verba haec
2 dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius
Caree et omnes viri superbi dicentes ad Hieremiam mendacium tu loqueris non misit
te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Aegyptum ut habitetis illuc
3 sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos
ut tradat nos in manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci faciat in
Babylonem
4 et non audivit Iohanan filius Caree et
omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini ut maneret in
terra Iuda
5 sed tollens Iohanan filius Caree et
universi principes bellatorum universos reliquiarum Iuda qui reversi fuerant de
cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi ut habitarent in terra Iuda
6 viros et mulieres et parvulos et filias
regis et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiae cum Godolia
filio Ahicam filii Saphan et Hieremiam prophetam et Baruch filium Neriae
7 et ingressi sunt terram Aegypti quia non
oboedierunt voci Domini et venerunt usque ad Tafnas
8 et factus est sermo Domini ad Hieremiam
in Tafnis dicens
9 sume in manu tua lapides grandes et
absconde eos in crypta quae est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in
Tafnis cernentibus viris iudaeis
10 et dices ad eos haec dicit Dominus
exercituum Deus Israhel ecce ego mittam et adsumam Nabuchodonosor regem
Babylonis servum meum et ponam thronum eius super lapides istos quos abscondi
et statuet solium suum super eos
11 veniensque percutiet terram Aegypti quos in morte
in morte et quos in captivitate in captivitate et quos in gladio in gladio
12 et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et
conburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Aegypti sicut amicitur
pastor pallio suo et egredietur inde in pace
13 et conteret statuas domus Solis quae sunt in
terra Aegypti et delubra deorum Aegypti conburet igni
|