1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam
prophetam contra gentes
2 ad Aegyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao
regis Aegypti qui erat iuxta flumen Eufraten in Charchamis quem percussit
Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iuda
3 praeparate scutum et clypeum et procedite ad
bellum
4 iungite equos et ascendite equites state in galeis
polite lanceas induite vos loricis
5 quid igitur vidi ipsos pavidos et terga vertentes
fortes eorum caesos fugerunt conciti nec respexerunt terror undique ait Dominus
6 non fugiat velox nec salvari se putet fortis ad
aquilonem iuxta flumen Eufraten victi sunt et ruerunt
7 quis est iste qui quasi flumen ascendit et veluti
fluviorum intumescunt gurgites eius
8 Aegyptus fluminis instar ascendet et velut flumina
movebuntur fluctus eius et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem et
habitatores eius
9 ascendite equos et exultate in curribus
et procedant fortes Aethiopia et Lybies tenentes scutum et Lydii arripientes et
iacientes sagittas
10 dies autem ille Domini Dei exercituum
dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et
saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in
terra aquilonis iuxta flumen Eufraten
11 ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia
Aegypti frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi
12 audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus
replevit terram quia fortis inpegit in fortem ambo pariter conciderunt
13 verbum quod locutus est Dominus ad Hieremiam
prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et
percussurus terram Aegypti
14 adnuntiate Aegypto et auditum facite Magdolo et
resonet in Memphis et in Tafnis dicite sta et praepara te quia devoravit
gladius ea quae per circuitum tuum sunt
15 quare conputruit fortis tuus non stetit
quoniam Dominus subvertit eum
16 multiplicavit ruentes ceciditque vir ad
proximum suum et dicent surge et revertamur ad populum nostrum et ad terram
nativitatis nostrae a facie gladii columbae
17 vocate nomen Pharao regis Aegypti
Tumultum adduxit tempus
18 vivo ego inquit Rex Dominus exercituum
nomen eius quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet
19 vasa transmigrationis fac tibi habitatrix
filia Aegypti quia Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis
20 vitula eligans atque formonsa Aegyptus
stimulator ab aquilone veniet ei
21 mercennarii quoque eius qui versabantur
in medio eius quasi vituli saginati versi sunt et fugerunt simul nec stare
potuerunt quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis
eorum
22 vox eius quasi aeris sonabit quoniam cum
exercitu properabunt et cum securibus venient ei quasi ligna caedentes
23 succiderunt saltum eius ait Dominus qui
supputari non potest multiplicati sunt super lucustas et non est eis numerus
24 confusa est filia Aegypti et tradita in
manu populi aquilonis
25 dixit Dominus exercituum Deus Israhel
ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae et super Pharao et super Aegyptum
et super deos eius et super reges eius et super Pharao et super eos qui
confidunt in eo
26 et dabo eos in manu quaerentium animam
eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius et
post haec habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus
27 et tu ne timeas serve meus Iacob et ne
paveas Israhel quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de
terra captivitatis suae et revertetur Iacob et quiescet et prosperabitur et non
erit qui exterreat eum
28 et tu noli timere serve meus Iacob ait
Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te
vero non consumam sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi
|