1 haec dicit Dominus ecce ego suscitabo
super Babylonem et super habitatores eius qui cor suum levaverunt contra me
quasi ventum pestilentem
2 et mittam in Babylonem ventilatores et
ventilabunt eam et demolientur terram eius quoniam venerunt super eam undique
in die adflictionis eius
3 non tendat qui tendit arcum suum et non
ascendat loricatus nolite parcere iuvenibus eius interficite omnem militiam
eius
4 et cadent interfecti in terra Chaldeorum et
vulnerati in regionibus eius
5 quoniam non fuit viduatus Israhel et Iuda a Deo
suo Domino exercituum terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israhel
6 fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque
animam suam nolite tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est
Domino vicissitudinem ipse retribuet ei
7 calix aureus Babylon in manu Domini inebrians
omnem terram de vino eius biberunt gentes et ideo commotae sunt
8 subito cecidit Babylon et contrita est ululate
super eam tollite resinam ad dolorem eius si forte sanetur
9 curavimus Babylonem et non est sanata
derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad
caelos iudicium eius et elevatum est usque ad nubes
10 protulit Dominus iustitias nostras venite et narremus
in Sion opus Domini Dei nostri
11 acuite sagittas implete faretras suscitavit
Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam
quoniam ultio Domini est ultio templi sui
12 super muros Babylonis levate signum augete
custodiam levate custodes praeparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit
quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis
13 quae habitas super aquas multas locuples in
thesauris venit finis tuus pedalis praecisionis tuae
14 iuravit Dominus exercituum per animam suam
quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur
15 qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit
orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos
16 dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui
levat nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de
thesauris suis
17 stultus factus est omnis homo ab scientia confusus
est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio eius nec est spiritus in
eis
18 vana sunt opera et risu digna in tempore
visitationis suae peribunt
19 non sicut haec pars Iacob quia qui fecit omnia
ipse est et Israhel sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius
20 conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam in te
gentes et disperdam in te regna
21 et conlidam in te equum et equitem eius et
conlidam in te currum et ascensorem eius
22 et conlidam in te virum et mulierem et conlidam
in te senem et puerum et conlidam in te iuvenem et virginem
23 et conlidam in te pastorem et gregem eius
et conlidam in te agricolam et iugales eius et conlidam in te duces et
magistratus
24 et reddam Babyloni et cunctis
habitatoribus Chaldeae omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris
ait Dominus
25 ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui
corrumpis universam terram et extendam manum meam super te et evolvam te de
petris et dabo te in montem conbustionis
26 et non tollent de te lapidem in angulum
et lapidem in fundamenta sed perditus in aeternum eris ait Dominus
27 levate signum in terra clangite bucina in
gentibus sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat
Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum
aculeatum
28 sanctificate contra eam gentes reges
Mediae duces eius et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis
eius
29 et commovebitur terra et turbabitur quia
evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam
et inhabitabilem
30 cessaverunt fortes Babylonis a proelio
habitaverunt in praesidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi
mulieres incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius
31 currens obviam currenti veniet et nuntius
obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a
summo usque ad summum
32 et vada praeoccupata sunt et paludes
incensae sunt igni et viri bellatores conturbati sunt
33 quia haec dicit Dominus exercituum Deus
Israhel filia Babylon quasi area tempus triturae eius adhuc modicum et veniet
tempus messionis eius
34 comedit me devoravit me Nabuchodonosor
rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit
ventrem suum teneritudine mea et eiecit me
35 iniquitas adversum me et caro mea super
Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeae dicit
Hierusalem
36 propterea haec dicit Dominus ecce ego
iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et
siccabo venam eius
17 et erit Babylon in tumulos habitatio
draconum stupor et sibilus eo quod non sit habitator
18 simul ut leones rugient excutient comas
velut catuli leonum
19 in calore eorum ponam potus eorum et
inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant
dicit Dominus
40 deducam eos quasi agnos ad victimam quasi arietes
cum hedis
41 quomodo capta est Sesach et conprehensa est
inclita universae terrae quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes
42 ascendit super Babylonem mare multitudine
fluctuum eius operta est
43 factae sunt civitates eius in stuporem terra
inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam
filius hominis
44 et visitabo super Bel in Babylone et
eiciam quod absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes
siquidem et murus Babylonis corruit
45 egredimini de medio eius populus meus ut
salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini
46 et ne forte mollescat cor vestrum et
timeatis auditum qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc
annum auditio et iniquitas in terra et dominator super dominatorem
47 propterea ecce dies veniunt et visitabo
super sculptilia Babylonis et omnis terra eius confundetur et universi interfecti
eius cadent in medio eius
48 et laudabunt super Babylonem caeli et
terra et omnia quae in eis sunt quia ab aquilone venient ei praedones ait
Dominus
49 et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in
Israhel sic de Babylone cadent occisi in universa terra
50 qui fugistis gladium venite nolite stare
recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum
51 confusi sumus quoniam audivimus obprobrium
operuit ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem
domus Domini
52 propterea ecce dies veniunt ait Dominus et
visitabo super sculptilia eius et in omni terra eius mugiet vulneratus
53 si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in
excelso robur suum a me venient vastatores eius ait Dominus
54 vox clamoris de Babylone et contritio magna de
terra Chaldeorum
55 quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex
ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae dedit sonitum vox
eorum
56 quia venit super eam id est super Babylonem
praedo et adprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor
Dominus reddens retribuet
57 et inebriabo principes eius et sapientes
eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum
sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius
58 haec dicit Dominus exercituum murus
Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur et portae eius excelsae igni
conburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et
disperibunt
59 verbum quod praecepit Hieremias prophetes
Saraiae filio Neriae filii Maasiae cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem
in anno quarto regni eius Saraias autem erat princeps prophetiae
60 et scripsit Hieremias omne malum quod
venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba haec quae scripta sunt
contra Babylonem
61 et dixit Hieremias ad Saraiam cum veneris
Babylonem et videris et legeris omnia verba haec
62 dices Domine tu locutus es contra locum
istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et
ut sit perpetua solitudo
63 cumque conpleveris legere librum istum
ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio Eufraten
64 et dices sic submergetur Babylon et non
consurget a facie adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur
hucusque verba Hieremiae
|