1 et
factum est in tricesimo anno in quarto mense in quinta mensis cum essem in
medio captivorum iuxta fluvium Chobar aperti sunt caeli et vidi visiones Dei
2 in quinta mensis ipse est annus quintus
transmigrationis regis Ioachin
3 factum est verbum Domini ad Hiezecihel
filium Buzi sacerdotem in terra Chaldeorum secus flumen Chobar et facta est
super eum ibi manus Domini
4 et vidi et ecce ventus turbinis veniebat
ab aquilone et nubes magna et ignis involvens et splendor in circuitu eius et
de medio eius quasi species electri id est de medio ignis
5 et ex medio eorum similitudo quattuor
animalium et hic aspectus eorum similitudo hominis in eis
6 et quattuor facies uni et quattuor pinnae
uni
7 et pedes eorum pedes recti et planta
pedis eorum quasi planta pedis vituli et scintillae quasi aspectus aeris
candentis
8 et manus hominis sub pinnis eorum in
quattuor partibus et facies et pinnas per quattuor partes habebant
9 iunctaeque erant pinnae eorum alterius ad
alterum non revertebantur cum incederent sed unumquodque ante faciem suam
gradiebatur
10 similitudo autem vultus eorum facies
hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor facies autem bovis a
sinistris ipsorum quattuor et facies aquilae ipsorum quattuor
11 et facies eorum et pinnae eorum extentae
desuper duae pinnae singulorum iungebantur et duae tegebant corpora eorum
12 et unumquodque coram facie sua ambulabat
ubi erat impetus spiritus illuc gradiebantur nec revertebantur cum ambularent
13 et similitudo animalium aspectus eorum
quasi carbonum ignis ardentium et quasi aspectus lampadarum haec erat visio
discurrens in medio animalium splendor ignis et de igne fulgor egrediens
14 et animalia ibant et revertebantur in
similitudinem fulguris coruscantis
15 cumque aspicerem animalia apparuit rota
una super terram iuxta animalia habens quattuor facies
16 et aspectus rotarum et opus earum quasi
visio maris et una similitudo ipsarum quattuor et aspectus earum et opera quasi
sit rota in medio rotae
17 per quattuor partes earum euntes ibant et
non revertebantur cum ambularent
18 statura quoque erat rotis et altitudo et
horribilis aspectus et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum quattuor
19 cumque ambularent animalia ambulabant
pariter et rotae iuxta ea et cum elevarentur animalia de terra elevabantur
simul et rotae
20 quocumque ibat spiritus illuc eunte
spiritu et rotae pariter levabantur sequentes eum spiritus enim vitae erat in
rotis
21 cum euntibus ibant et cum stantibus
stabant et cum elevatis a terra pariter elevabantur et rotae sequentes ea quia
spiritus vitae erat in rotis
22 et similitudo super caput animalium
firmamenti quasi aspectus cristalli horribilis et extenti super capita eorum
desuper
23 sub firmamento autem pinnae eorum rectae
alterius ad alterum unumquodque duabus alis velabat corpus suum et alterum
similiter velabatur
24 et audiebam sonum alarum quasi sonum
aquarum multarum quasi sonum sublimis Dei cum ambularent quasi sonus erat
multitudinis ut sonus castrorum cumque starent dimittebantur pinnae eorum
25 nam cum fieret vox supra firmamentum quod
erat super caput eorum stabant et submittebant alas suas
26 et super firmamentum quod erat inminens
capiti eorum quasi aspectus lapidis sapphyri similitudo throni et super
similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper
27 et vidi quasi speciem electri velut
aspectum ignis intrinsecus eius per circuitum a lumbis eius et desuper et a
lumbis eius usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu
28 velut aspectum arcus cum fuerit in nube
in die pluviae hic erat aspectus splendoris per gyrum
|