1 et tu fili hominis sume tibi gladium
acutum radentem pilos adsumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et
adsumes tibi stateram ponderis et divides eos
2 tertiam partem igni conbures in medio
civitatis iuxta conpletionem dierum obsidionis et adsumens tertiam partem
concides gladio in circuitu eius tertiam vero aliam disperges in ventum et
gladium nudabo post eos
3 et sumes inde parvum numerum et ligabis
eos in summitate pallii tui
4 et ex eis rursum tolles et proicies in
medio ignis et conbures eos igni ex eo egredietur ignis in omnem domum Israhel
5 haec dicit Dominus Deus ista est
Hierusalem in medio gentium posui eam et in circuitu eius terras
6 et contempsit iudicia mea ut plus esset
impia quam gentes et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu eius sunt
iudicia enim mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt
7 idcirco haec dicit Dominus Deus quia
superastis gentes quae in circuitu vestro sunt in praeceptis meis non
ambulastis et iudicia mea non fecistis et iuxta iudicia gentium quae in
circuitu vestro sunt non estis operati
8 ideo haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et
ipse ego faciam in medio tui iudicia in oculis gentium
9 et faciam in te quae non feci et quibus similia
ultra non faciam propter omnes abominationes tuas
10 ideo patres comedent filios in medio tui et filii
comedent patres suos et faciam in te iudicia et ventilabo universas reliquias
tuas in omnem ventum
11 idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo
quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus
abominationibus tuis ego quoque confringam et non parcet oculus meus et non
miserebor
12 tertia tui pars peste morietur et fame consumetur
in medio tui et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero
partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos
13 et conpleam furorem meum et
requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor et scient quia ego
Dominus locutus sum in zelo meo cum implevero indignationem meam in eis
14 et dabo te in desertum et in
obprobrium in gentibus quae in circuitu tuo sunt in conspectu omnis
praetereuntis
15 et eris obprobrium et blasphemia
exemplum et stupor in gentibus quae in circuitu tuo sunt cum fecero in te
iudicia in furore et in indignatione et in increpationibus irae
16 ego Dominus locutus sum quando
misero sagittas famis pessimas in eos quae erunt mortiferae et quas mittam ut
disperdam vos et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis
17 et inmittam in vos famem et bestias
pessimas usque ad internicionem et pestilentia et sanguis transibunt per te et
gladium inducam super te ego Dominus locutus sum
|