1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis pone faciem tuam ad montes
Israhel et prophetabis ad eos
3 et dices montes Israhel audite verbum
Domini Dei haec dicit Dominus Deus montibus et collibus rupibus et vallibus
ecce ego inducam super vos gladium et disperdam excelsa vestra
4 et demoliar aras vestras et confringentur
simulacra vestra et deiciam interfectos vestros ante idola vestra
5 et dabo cadavera filiorum Israhel ante
faciem simulacrorum vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras
6 in omnibus habitationibus vestris urbes
desertae erunt et excelsa demolientur et dissipabuntur et interibunt arae
vestrae et confringentur et cessabunt idola vestra et conterentur delubra
vestra et delebuntur opera vestra
7 et cadet interfectus in medio vestri et
scietis quoniam ego Dominus
8 et relinquam in vobis eos qui fugerint
gladium in gentibus cum dispersero vos in terris
9 et recordabuntur mei liberati vestri in
gentibus ad quas captivi ducti sunt quia contrivi cor eorum fornicans et
recedens a me et oculos eorum fornicantes post idola sua et displicebunt
sibimet super malis quae fecerunt in universis abominationibus suis
10 et scient quia ego Dominus non frustra
locutus sum ut facerem eis malum hoc
11 haec dicit Dominus Deus percute manu tua
et adlide pedem tuum et dic eheu ad omnes abominationes malorum domus Israhel
qui gladio fame peste ruituri sunt
12 qui longe est peste morietur qui autem
prope gladio corruet et qui relictus fuerit et obsessus fame morietur et
conpleam indignationem meam in eis
13 et scietis quia ego Dominus cum fuerint
interfecti vestri in medio idolorum vestrorum in circuitu ararum vestrarum in
omni colle excelso in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum
nemorosum et subtus universam quercum frondosam locum ubi accenderunt tura
redolentia universis idolis suis
14 et extendam manum meam super eos et
faciam terram desolatam et destitutam a deserto Deblatha in omnibus
habitationibus eorum et scient quia ego Dominus
|