1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 quid est quod inter vos parabolam
vertitis in proverbium istud in terra Israhel dicentes patres comederunt uvam
acerbam et dentes filiorum obstupescunt
3 vivo ego dicit Dominus Deus si erit vobis ultra
parabola haec in proverbium in Israhel
4 ecce omnes animae meae sunt ut anima patris ita et
anima filii mea est anima quae peccaverit ipsa morietur
5 et vir si fuerit iustus et fecerit
iudicium et iustitiam
6 in montibus non comederit et oculos suos non
levaverit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit et ad
mulierem menstruatam non accesserit
7 et hominem non contristaverit pignus debitori
reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum
operuerit vestimento
8 ad usuram non commodaverit et amplius non
acceperit ab iniquitate averterit manum suam iudicium verum fecerit inter virum
et virum
9 in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea
custodierit ut faciat veritatem hic iustus est vita vivet ait Dominus Deus
10 quod si genuerit filium latronem effundentem
sanguinem et fecerit unum de istis
11 et haec quidem omnia non facientem sed in
montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem
12 egenum et pauperem contristantem rapientem
rapinas pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos abominationem
facientem
13 ad usuram dantem et amplius accipientem numquid
vivet non vivet cum universa detestanda haec fecerit morte morietur sanguis eius
in ipso erit
14 quod si genuerit filium qui videns omnia peccata
patris sui quae fecit timuerit et non fecerit simile eis
15 super montes non comederit et oculos suos non
levaverit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit
16 et virum non contristaverit pignus non
retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum
operuerit vestimento
17 a pauperis iniuria averterit manum suam
usuram et superabundantiam non acceperit iudicia mea fecerit in praeceptis meis
ambulaverit hic non morietur in iniquitate patris sui sed vita vivet
18 pater eius quia calumniatus est et vim
fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in
iniquitate sua
19 et dicitis quare non portavit filius
iniquitatem patris videlicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est
omnia praecepta mea custodivit et fecit illa vita vivet
20 anima quae peccaverit ipsa morietur
filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii
iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum
21 si autem impius egerit paenitentiam ab
omnibus peccatis suis quae operatus est et custodierit universa praecepta mea
et fecerit iudicium et iustitiam vita vivet non morietur
22 omnium iniquitatum eius quas
operatus est non recordabor in iustitia sua quam operatus est vivet
23 numquid voluntatis meae est mors impii
dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat
24 si autem averterit se iustus a iustitia
sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet
impius numquid vivet omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur in
praevaricatione qua praevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis
morietur
25 et dixistis non est aequa via Domini
audite domus Israhel numquid via mea non est aequa et non magis viae vestrae
pravae sunt
26 cum enim averterit se iustus a iustitia
sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est
morietur
27 et cum averterit se impius ab impietate
sua quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam ipse animam suam
vivificabit
28 considerans enim et avertens se ab
omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur
29 et dicunt filii Israhel non est aequa via
Domini numquid viae meae non sunt aequae domus Israhel et non magis viae
vestrae pravae
30 idcirco unumquemque iuxta vias suas
iudicabo domus Israhel ait Dominus Deus convertimini et agite paenitentiam ab
omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas
31 proicite a vobis omnes praevaricationes
vestras in quibus praevaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum
novum et quare moriemini domus Israhel
32 quia nolo mortem morientis dicit Dominus
Deus revertimini et vivite
|